...

ERGÄNZUNGEN ZUM LEXICON LATINITATIS MEDII AEVI HUNGARIAE

by user

on
Category: Documents
6

views

Report

Comments

Transcript

ERGÄNZUNGEN ZUM LEXICON LATINITATIS MEDII AEVI HUNGARIAE
ERGÄNZUNGEN ZUM
LEXICON LATINITATIS MEDII AEVI HUNGARIAE
Seit 1986 kann man vom mittellateinischen Wörterbuch
Ungarns (Lexicon Latinitatis Medii Aevi Hungariae) reden. Die
Schlußlieferung des ersten Bandes (A-B) ist im J . 1987 erschienen, die des zweiten Bandes (C) im J . 1991, der dritte Band (DE) im J, 1992 und der letzte (F-H) im J . 1993; die Arbeiten des
nächsten Bandes (I) sind im Laufe.
Die bisher erschienenen Besprechungen geben uns darüber
Beweis, daß die Ziele, die wir am Anfang gesetzt haben, richtig
waren, und daß es uns in den meisten Fällen gelang unsere
Absichten zu verwirklichen. Es sei uns gestattet, hier die bis
jetzt uns bekannt gewordenen Rezensionen kurz anzuführen:
Deutsche Literaturzeitung, 112 (1991 : Jan .-Febr .) 29-32 (R. Gründel) ; 113
(1992 : Nov .-Dez.) 769-770 (R. Gründel).
Deutsches Archiv für Erforschung des Mittelalters, 48 (1992 : 1) 290-291
(G. S.).
Humanistica Lovaniensia, 38 (1989) 369 (Annotierung).
Levéltâri Szemle, 40 (1990 : 3) 81-88 (Solymosi L.).
The Library Quarterly, 1990 jan. 88 (Annotierung).
Mnemosyne, 46 (1993 : 1) 119-121 (A. P. Orbnn).
Oxford Journals, 1991 : 1 131-132 (R .P.FL Green).
Revue Belge de Philologie et d'Histoire, 71 (1993 : 4) 1048 (A . Dierkens).
Salesianum, 53 (1991 : 2) 448 (R. Bracchi) ; 56 (1994 : 2) 416-417 (R.
Bracchi) ; 56 (1994 : 3) 619-620 (R . Bracchi).
Südost-Forschungen, 52 (1993) 368 (Karl Nehring).
Parallel mit den Arbeiten, die zu den erwähnten Erfolge führten, hat man weitere Quellen für das Lexicon ausgezettelt . Das
Ergebnis dieser Erforschung war reich an interessanten, aus verschiedenen Hinsichten wertvollen Beiträgen, die wir dann in der
Szegediner Zeitschrift Aetas als Ergänzungen veröffentlicht
haben (Aetas 1991 : 1 pp . 187-210; 1994 : 1 pp . 250-279) . Im
42
IVAN BORONKAI - KORNÉL SZOVAK
dort publizierten Material findet sich ein großer Anzahl solcher
Angaben, die entweder als neue Wörter, oder im Lexicon schon
registrierte Wörter mit weiterer Bedeutung, mit neuem Richtfall
usw . den Bestand der ersten vier Bände unseres Wörterbuchs
ansehnlich ergänzen dürfen. Im folgenden möchten wir sie in
alphabetischer Reihenfolge, mit lateinischen Auslegungen —
der Methode unseres Lexicons gemäß — anführen.
A
a prima littera alphabeti, qua primus in ordine locus designatur : Sub littera A in bybliotheca cum renovacionibus et confirmacionibus tam papalium, quam regalium pri<v>ilegiorum
depositum et consignatum : c.1400 PRT II p . 251.
abbato, -onis m. abbas (nisi mendum) : Ubi sunt due mete
antique, quarum una renovata separat hanc terram Prwk, glia
vero similiter renovata terrain abbatis de Pilis, que dicitur allodium abbati (recte forsan : Adalberti) abbatonis : 1411/XVII
Zsigm.oklt. III, 41.
abduco, -ere, -duxi, -ductus amovere, removere : Quin,
sceleste, statim abducis (oúic ânâatç) e convivio mulierem?:
IAN.PANN. Plut.dicta p . 45 . Cum ... homo inter abducendum
(âyóµsvoç) colninemoraret ducentibus (itpöç tong ?iyovTaq)
multos se dies arculn non exercuisse, ... audiens Alexander
admiratus est : Ibid.
abintro adv. (ab intro) intus, in parte interiore: Signeta
eorum propria ad presentem litteram ab intro appresserunt:
1421 Mon .Budapest III/2 p. 59.
abitio, -onis f fuga, discessus clandestinus : Unacum residuis
bobus dicti Georgii . . . per ipsum exponentetn ab eodem Georgio
propter clandestinam abicionem receptis (superius : qui ... ab
eodem exponente furtim et clandestine ad bona dicti Michaelis
Chaaky recessisset) : 1510 Dl 73 349.
ablego, -are removere ; rem : Impedimenta omnia edixit ablegari (ô ton4tresty) praeter ollarn, veru et poculum fictile : IAN.
PANN. Plut.dicta p. 74.
ablutio, -onis f. eccl. : aqua, qua operimentum arae sim . Sanguine Christi fortuito conspersum ablutum est : Si . .. de San-
LEXICON LATINITATIS MEDII AEVI HUNGARIAE
43
guine Christi super pallam .. . ceciderit, pars, super quam cecidit,
abluatur, et ablutio a sacerdote .. . sumatur: Syn .1279. 102
(p. 150).
abmedius, -a, -um dimidius, medius : Unum barile abmedium, quasi pondus de globis pixidariis ferreis : 1489 HtK I
p . 496.
abnego, -are recusare, nolle reddere, cum inf. : Si eidern de
aliquibus sedibus reddi birsagia (i.e. multae) abnegabuntur:
1466 Stat.Transsylv. p. 4.
abnocto, -are (ab aliquo loco) procul pernottare : Non me ...
latet te praeter morem abnoctare (&movuvrepsúwv) : IAN.
PANN . Plut.dicta p. 67.
aborsus, -us m . abortus, actus fetus parto praematuro
edendi : Sed queritur, quomodo Beata Maria mox post concepturn fuerit ausa festinanter ambulare in montana via tam longa,
cum pro tunc periculum magnum sit aborsus, quando scilicet
mulier noviter concepit: PELB.TEM . Stell. p. 51`.
abruptus, -a, -um periculosus : In abruptis et ingentibus ausis
facto dicebat opus esse (Twv . . . roXµrlµ&Twv capi 3oXa xaï
.tcy û a 7cpârtSty slYrl 8sîv), non consulto : IAN.PANN . Plut.
dicta p . 82.
abscondo, -ere, -di, -ditus v. -consus condere, reponere,
celare, occultare ; refl. : Cum .. . homines huc illuc de partibus
illis se absconderent : ROGER . 34 (p . 579). Abbas ... abscondit
se in rnonasterio, ut audiret consilium : Chron .saec.XJV. (V) 116
(p. 382) . — Transi. : Non absconditur (oúx xpúTCTETal) laetitia
regis in successu, nec risus in lusu, nec humanitatis gratiaeve
apparatus ; formidolosa est latitatio : IAN .PANN . Plut. negot.
p. 28 . --- Fere i.q . sepelire : Quod ... nobilem dominam . .. miserabili nece interimi fecissent, .. . funus seu corpus iamdicte
domine < . . .> extra cimiterium in loco inepto et illicito abscondissent : 1376 Sztâray oklt. I pp. 432-433.
absentia, -ae f actus non veniendi v . comparendi (fere de
personis); gener. ; plur. : Deputentur aliqui a singulis capitulis,
qui absentias et negligentias talium notent et scribant:
Syn .1279 . 49 (p . 104); cf ibid. p. 103: quod praepositi, canonici,
plebani . . . horis canonicis ad minus matutinis, missae vel vesperis intersint .
44
IVAN BORONKAI - KORNÉL SZOVAK
absinthium, -i n. (absinteum) herba v. potio amara : Post festum Circumcisionis Domini remanserunt septem vasa vinorum
et quattuor vascula vinorum cum absinteo : c.1520 Dl 26 240.
absolvo, -ere, -solei, -solutus solvere, liberare, expedire ; ab
officio : Frater Michael minister generalis per dominum papam
ab officio absolvitur: Chron.F.M.O. p . 222 ; sim . p. 246.
absque praep. 'a. hoc, quod' i.q. praetermisso eo, quod:
Commissarius pater . . . bene stetit in medio inter patres et fratres, absque hoc, quod finaliter adhaerebat quorundam suggestionibus : Chron .F.M.O. p . 293.
abula, -aef v. abulum, -i n. cibus (piscis?) quidam (?) : Cursori ad Czybinium 200 den . Pro allecis 100 et 32 den. Pro abulis
33 den. : 1444 Fejérpataky, Szdm . p. 600.
abundo, -are se diffundere, crescere; de personis : Quedam
statuta . .. iussit promulgari, ut terra malis hominibus, qui
habundabant plurimum, expurgaretur : ROGER . 4 (p. 555).
abutor, -uti, -usus sum male, iniuste uti (aliqua re) ; a.
homine : Consulentes sibi crudeliter Atheniensibus abuti
(ntxphç xpflo.Oat) dicebat esse absurdos : IAN.PANN. Plut,
dicta p . 40. Consulebat . .. potentes in rebus publicis sive probos,
sive improbos in amicitiam alliciendos, deinde his utenduin, illis
abutendum (xprl60at .. . âtcoxpllo.Oat) : Ibid. p. 41.
1. accedo, -ere, -cessi, -cessus de mutatione loci; intentione
v. colore speciali; iur.: locum mutare, migrare : Populi et alii,
quicumque ad eandem villam accedere voluerint, . . . debita
domino suo solvere tenebuntur : 1275 Solymosi, Hospes p. 68.
1. accendo, -ere, -cendi, -census intendere, infiammare;
proprie ; in imag. : Ut in aliis eciam ... fidelitatis igniculus accendatur : 1245/1251 CD Croat. IV p. 272 . — Trans/. de affectibus:
Quae in vita .. . vitiosa sunt, .. iis excitatur inimicus, ad ea omnes
odiis accensi (ot µto.oOv'tsç) provolant : IAN.PANN . Plut .inim.
p . 7 . Sic fatus virtute viros accendit : TAUR. Staur. IV, 111.
1 . acceptatio, -onis f arbitrium, voluntas, studium (personarum) : Vicarius plurima contra libertatem regulae inducens,
etiam regale legibulurn, filiae regis Belae in conventu Strigoniensi servatum, saecularibus pro sui acceptatione qualibuscunque personis dividebat : Chron .F.M.O. p. 246 .
LEXICON LATINITATIS MEDII AEVI HUNGARIAE
45
acceptativus, -a, -um qui aliquid acceptum reddit : Illa est
provida nostre serenitatis largitio, illa apud Dominum, largitorem omnium acceptativa (var . eiusdem arengae, 1355 Dl 4534:
accepte) dignitatis condigna responsio, quam in sanctam matrem
ecclesiam sponsam Christi et . .. ministros eius debite recognicionis officio alacri et benigno dispensamus affectu, per hanc in
celis vite mentis asscribimur et per hanc eterne retributionis
premia prestolamur : 1367 Dl 5633.
accidentalis, -e philos . : ad accedens spectans ; extra philosophiam : Quot bona fiunt in ordine toto vel religione, totiens gaudium accidentale crescit illius ordinis institutori, puta Beato
Francisco de Ordine Minorum : PELB.TEM. Pom.sanct.hiem.
LXXVI, E.
accingo, -ere, -cinxi, -cinctus praeparare, instituere,
armare ; nominato fine; cum inf. : Prout .. . comperimus, dominus
Fredericus ... pro reformatione Imperii Italiam ingredi se potenter et instanter accingat (sic) : 1237/XIX CD Slov . II p. 16.
accumulata, -orum n. forsitan: augmentum v. proventus:
Idem de accumulatis et apibus venditis eiusdem anni fl . XL
minus d . X : 1523 CD Zichy XII p . 425.
accumulo, -are in cumulum redigere, coacervare ; transi.:
ita, ut aliquid maius v . plus fiat; addere, cum 'super' (acc .) : Ne
usura super usuram acumuletur : 1378 Dl 42 081.
acephalus, -a, -um ut subst. : acephalus, -i m. : qui praeest,
praefectus, qui superiorem non habet: Sed .. . ne conventus noster interim acephalo careat, petita vestra fecimus, et fratrem
Christophorum pro priore remisimus : 1489 Dipl .Sâros p . 530.
acer, acris, acre severus, constans, fortis, obstinatus: Ipse
clamabat populum acri (6itotktou) medico et grandi repurgamento indigere, quapropter non lenissimum quemque, sed indeprecabilem eligendum : IAN.PANN . Plut. dicta p. 71.
acerbitas, -atis f amaritudo, tristitia : Ambo hec salutaria
sunt, sed non ambo suavia; compassio enim acerbitatem habet,
sola pietas consolacionem veram . .. querit: IOH.VITEZ Or. 7,
60 . Que partes regni similimodo, nisi prefatis inimicis . ..
obviam iremus, quod et facere ex acerbitate, quam ferimus,
volumus, eandem oppressioneln . .. possint periclitari: 1454 CD
patr . VII p . 472 .
46
IVAN BORONKAI - KORNÉL SZOVAK
acheronticus, -a, -um infernus : Dei Filius . . . ex acheronticis
tenebris animas erutas liberavit (cf PRUD . Cath. 5, 127) : 1171
ÓMO p. 48.
acolythatus, -us m. munus cerei deportandi ab acolytho
actum : Si . .. dies solemnis aderit, et in tabula descriptus defecerit causa legitima cessante, per se vel saltem similem sui in
dignitate, officio vel canonia constitutum in missa, epistola,
evangelio chorando, ad mitram, crucem, baculum, turribulum,
acolitatus vel aliud quodcunque officium descriptus si in missa defecerit, in decima parte floreni . . . mulctetur : Visit. Str.
p. 69.
aconalis, -e (aconalis) ad tributum vini spectans, (vinum) pro
tributo exactum : Introitus vinorum in profesto Beati Michaelis:
item vina de propria vinea XV ... Item akonalia vina XXXVIII:
1520 Dl 26 221.
acrus, -a, -um (forsitan ex l acer, acris, acre') 'lac acrum' i .q.
lac concretum, 065ya la : Item lac acrum asp . 3 : 1526 Qu.
Kronstadt II p. 12.
acticus, -a, -um ut subst. : industria : Buzaldi stirps processit
/ de Orlelnund, que actica / in militari practica / sepissime
expressit : MÜGELN 22 (p . 251).
actio, -onis f iur.: quaestio, lis; in imag. forsitan i .q. multa:
Quod . .. Stephanus ... insuper tallias seu acciones multum graves .. . crudeliter recepisset : 1307 Mon .Str. II p . 579.
actito, -are aliquid deliberare, de aliqua re consilium
habere : Singulis actis actitatis, ruminatis, digestis et ad plenum
calculatis .. . ad . . . sententiam definitivam duximus procedendum : 1465 TT 1898 p . 592.
actoreus, -a, -um (actorius) ut subst. gener. : 'gratiarum
actoriae' i .q. litterae gratiarum actionem continentes : Ad pontificem Paulum Secundum gratiarum actorie, quod regi Hungarie
conservationi intendat (inscriptio epistulae regis in codice
coaevo) : 1465 M6tyks lev . I p. 88.
acus, -us f instrumentum acutum, quo ,feminae crines v. vestes suas in nodum colligunt : Unam tunicam . .. muliebri more
factam fl. III, .. . acum magnum argenteum nodosum den . XXV
valentia .. . abstulerunt : 1513 Hédervâry oklt. II p . 394 . Quia
Moyses .. . unum acum gemmis adornaturn .. . eisdem remisisset : 1518 Dl 82 499 .
LEXICON LATINITATIS MEDII AEVI HUNGARIAE
47
ad praep . acc. 'ad nihilum' i.q. nihil : Ut talem . .. lupum rapacem .. . de ovili eiiceret, quia in eo salus discretionis defecit, et
iam ad nihilum valet ultra, nisi ut foras mittatur: Chron .F.M.O.
p. 246.
adaequo, -are comparare, conferre aliquid alicui : Leosthenes
videns cunctos spe pulchra ad libertatis et principatus nomen
erectos, verba illius adaequabat (â'EíxaW : IAN .PANN . Plut.
dicta p. 56.
additamentum, -i n. donum, munus, accessio : Atheniensibus
ad quoddarn sacrificium flagitantibus additamentum (tntSóactS), et caeteris concedentibus ipse ... inquit etc. : IAN.PANN.
Plut.dicta p . 55.
additio, -onis f adiectio, additamentum; de litteris, quibus
aliquid ascribitur : Quia . . . dicte restitucionis articulus extra terminum privilegii addicione mutili per variacionem manus scribentis et eciam per diversitatem atramenti non modicam fuerat
annotatus : 1245 CD Slov. II p . 143.
adexeo, -ire, -ii, -itus (forsitan mendum pro 'exea') exire,
finiri : Datum Aurane . . . die XXVI-a adexeunte Decembris : 1298
CD Croat. VII p. 323.
adhaereo, -ere, -haesi, -haesus adesse, comparare, interesse; de personis : 'in praesentia alicuius a.': Ladislaus . . . in
nostraln adherendo presenciam ... proposuerat, . .. quod etc.:
1405/1406 CD Zichy V p . 395 . Quod . .. Nicolaus .. . nostri in
presencia personaliter adherens . .. proposuit, ... quod etc. : 1407
Ibid. p. 491.
adiungo, -ere, -iunxi, -iunctus de personis, in malam partem : cogere, adigere : Si ablatas .. . Christianis sponsis sponsas
legitimas Neugariorum suorum fedis adiungat amplexibus rex:
1288/? Sz 1910 p. 10.
adiutamentum, -i n. auxilium, adiumentum : Stephano et
Benedicto, . .. ex quo prestiterint adiutamentum edificatoribus
acervorum infra quatuor dies, dedi sales VIII : 1474 Dl 103 760.
adlego, -legere, -legi, -lectus legere in locum aliquem, adnumerare : Quendam e familiaribus Antipatri cum adlegisset
(xa-cwr as) in ordinem iudicum, deinde sensisset mentum et
caput tingere, continuo removit : IAN.PANN . Plut.dicta p. 42.
adolescentulus, -i in. (adulescentulus) puer admodum iuvenis; gener. : Themistocles etiamnum adolescentulus (stit µEt-
48
IVAN BORONKAI - KORNÉL SZOVÀK
pciitov c;'iv) inter vina et scorta volutabatur : IAN.PANN . Plut.
dicta p. 51 . . -- Spec. : iuvenis nobilis (?) serviens v . minister:
Excogitata quadam astutia, misso prius quodam adulescentulo
scilicet suo eidem exponenti ignoto ad hospitium eiusdem actoris, eundemque ex hospitio suo . ., nomine egregii Lodovici
Zerechen .. . vocari fecit : 1506 Podmaniczky oklt. I p. 494.
adoro, -are (regem) salutare : Domini . . . flexis usque terram
genibus regem adorarunt : 1452 Sz 1910 p . 560. Rege mox
declarato Xerxe Arimenes ... continuo adoravit (icpoaEKúvna8)
et diadema imposuit: IAN .PANN . Plut.dicta p. 34.
adulter, -a, -um matrimonium violans, impudicus : Acerrime
increpuit pueros, quasi propemodurn adulter eorum opera factus
(µotxòrç yEvóµsvos) : IAN.PANN . Plut.dicta p. 43.
adulterinus, -a, -um (adulterius) impudicus, libidinosus,
matrimonium violans : Quod illam personam .. . adulterinis sibi
amplexibus colligatam . . . alicui, dum tarnen catolico, matrimonialiter copularet : 1288/? Sz 1910 p . 5 . Quod . .. illam viperam
venenosam, ... adulterinis sibi nexibus colligatam, .. . a carnali
sua cohabitatione seiunctam . .. alicui . .. matrimonialiter copularet (sc. rex) : Ibid. p. 9 . Lata de adulteriis (itcpì 'cwv µotxdw)
lege : IAN.PANN . Plut.dicta p . 84.
aduno, -are coniungere, in unum cogere ; sensu med. : Ubi
Anduchpotaka (i .e. rivus Anducs) veniet adunando ad ipsum
Feketeviz (i.e. Aquam Nigram): 1319 CD Zichy I p . 164.
aduro, -ere, -ussi, -ustus amburere, comburere ; de exustione
lapidis calcari : Hic, ubi fumificis (ed. : fulnificis) olim fornacibus aetna / ignea erat (cf OVID . Met. XV, 340-341), munus
recoquendae calcis adustum : TAUR . Staur. I, 181-182.
adveho, -ere, -veri, -vectus apportare, importare : Atticas
caricas esurum se negabat venum advectas (iaxâsas ... wvíou;
KoµtaOEíaaç), sed tune demum, cum ferentem eas terram obtinuisset: IAN.PANN . Plut. dicta p . 34.
adversio, -onis f animadversio, visus (alicuius rei) : Immensorutn quippe dolorum causam multiplicem . . . regnicolis universis indesinenter ingerit (sc. rex), quod non lacrimandum quis
referat, quod non lugendum quis audiat, novi . . . Protei prefati,
domini regis adversio flagitiorum : 12881? Sz 1910 p. 2.
adverto, -ere, -verti, -versus animum: vertere, dirigere in v.
ad aliquid: Machaetae cuiusdam causam discutiens et subdor-
LEXICON LATINITATIS MEDII AEVI HUNGARIAE
49
mitans, non satis animum advertebat (of) tcâvu icpoasîxs) ad
ius; IAN.PANN. Plut.dicta p. 42 . Antigonus . . . cum . .. ex amicis
quenpiam (sic) . . . hortaretur, ne quicquam animum adverteret
(µr1 icpoasxciv), si quid ipse scriberet, etc. ; Ibid. p . 48. —
Animadvertere, intellegere, sentire, videre ; abs. ; Productis, quam
graviter advertere Christiana valet sinceritas, arte mira ex oculis
fallacibus lacrimis copiosis ; 1288/? Sz 1910 p. 4.
advolvo, -ere, -volvi, -volutus pass . ; procumbere, prosterni;
Dum . . . mei (sic) peccatoris pedibus flexis genibus humiliter
advolutus audiret (sc. rex) hec omnia ; 1288/? Sz 1910 p. 5.
aedificium, -ii n. aedes, domus ; in imag. ; Aliqui fratres . . . ab
altitudine religionis perfectissimae in barathrum peccatorum
cadentes totem . . . aedificium istius religionis conquassarunt;
Chron.FM.O. p . 218 . — Transl.; amplificatio, incrementum;
Exaudirii (sic) debent a principe preces honissime (sic), maxime
que respiciunt ad ecclesiarum edificium et munimen ; 1222/1344
CD Slov . I p . 203.
aedifïco, -are (vineam) constituere, (vites) serere ; Omnibus
in promontorio silvae nostrae ... volentibus vineas aedificare
contulimus hac iustitia mediante, quod etc. ; 1344/XVIII DF 271
245 . Si qui ex dictis populis iobagionibus in facie dicte possessionis Zwlws vineas edificaverint, tune non prius decimas exigere possint de eisdem, quam etc. ; 1418 PRT III p . 493.
aedilitas, -atis f dignitas v . magistratus aedilis ; T. Quintius
.. . clams fuit adeo, ut ante tribunatum et praeturam et aedilitatem (itpò ... â'yopavoµíaç) consul crearetur; IAN.PANN. Plut.
dicta p. 68 . C . Marius . .. aedilitatem curulem (67opavoµíav
tir)v µsítova) ambiens ubi se sensit obtinere non posse, eidem
die ad plebeiam transiit ; Ibid. p. 76.
aegritudo, -finis f morbus ; nota locutiones ; Cum domina
Vulfet ... in lectu (sic) egritudinis decidisset ; 1271 Haz.oklt.
p. 60. Si quempiam .. . infirmari contingant (sic), tamdiu, quousque in lecto aegritudinis decumberet, de singulis anniversariis ...
habeat portionem ; Visit.Str. pp . 63-64. --- Licet eger corpore,
compos tamen per omnia sue mentis, in ultima sua egritudine
tale condidit testamentum ; 1404 Zsigm .oklt. 1I,3468 . De B . Ambrosio legitur, quod dum in lecto ultimae aegritudinis appro-
50
IVAN BORONKAI - KORNÉL SZOVAK
pinquaret (sic), petitus a discipulis, ut sibi spatium vivendi a
Domino impetraret, .. . ait etc. : Serro. dom. I p . 3.
aemulor, -ari optare, cupere : Vestram, dilectissimi filii,
paterne condescensionis affectibus emulantes salutem, vobis
consulimus, ... quatenus etc. : 1288/? Sz 1910 p . 10.
aequalis, -e de qualitate interna : eiusdem aetatis : Alexander
adhuc puer . . . ad aequales, qui secum educabantur, aiebat (npòç
tiO )Ç óuvtipscpoµÉVOOÇ £2 cy8 nat&aç) etc . : IAN.PANN . Plut.
dicta p . 43.
aeque adv. aequaliter, pariter, eodem modo ; in comparatione; cum 'ac' : Aeque ac prius periclitari iam voles (otMtt
yàp ÉOEa,rI6stç iciv8uvsúcty óµoícoç) unus e divitum et beatorum numero faatus : IAN.PANN . Plut.dicta p . 64.
aer, aeris m. flatus (ventris) : Propter repellere malum aerem
pro raffano, vino et fico asso ac nucibus Hung<aricos> den<arios> 4 : 1508 MSion 1863 p . 226.
aerugo, -finis f robigo (aeris) : Thesaurum in celis abscondi
dinoscitur, ubi nec elugo, nec tynea demolitur (cf. Matth. 6, 20):
1295/1403 CD patr. VIII p. 358 . Quae testante Sacro Eloquio et
ab eruginis rubigine, et a tineae demolitione illaesa semper et
solida permanent : 1510/ XVIII Dl 21 984.
aestimator, -oris m. qui pretium alicuius rei aestimat constituitque ; transi. : Nec ... tam insolens mei aestimator sum, ut me
Plutarcho . .. oratori eloquentissimo conferre ausim : IAN.PANN.
Plut .dicta dedic. p. 32.
aestuaria, -ae f caminata, stuba : In . .. castro Budensi sunt
domus CC . It<em> aestuariae seu stubae in ipsis domibus sunt
I111C LVIII: 1437/? TBM XIX p. 58.
aestus, -us m. proprie : ardor, calor, fervor; febris : Tanto
calore fuerat succensus, ut totus sudans et fumans corpus et brachia velut amens iactaret, adeo ut plerique accurrentes ipsumque
tenentes vestes eius pre nimio sudore madidas invenirent, et
estum eius manibus ferre non possent (ed. : possunt) : Leg.sanct.
Hung. p. 29'.
aetas, -atis f spectat ad tempus; de homine; gradus vitae;
gener. : locutio : praeter aetatem' í.q. supra aetatem : Fabius
equo desiliens praeter aetatem (nap ' r`lXtxíav) accurrit et (ilium
complexus . .. inquit etc. : IAN.PANN. Plut.dicta p. 67 .
LEXICON LATINITATIS MEDII AEVI HUNGARIAE
51
affictus, -i v . affictus, -us m. (Ital. : affitto) (afictus) pretium
locationis : Quam possessionem idem frater Michael pro una
marca in annuum afictum singulis annis ab ... ecclesia ... tenebat : 1321 Reg.Slov. II p. 326 ; cf. Lexicon . . . Latinitatis Polonorum I p. 341 1.33 sqq.
affidia, -ae f affidatio, fides data, immunitas : Sique iam
dicte generalis congregationis prerogativa per ipsumque
Michaelem Ziilagii eis concessa affidia illos eosdem non animasset, dici posset, quod altorum castri Budensis murorum in
firmitate minime confisi atro prime noctis instante chaos fortassis dispersi loca petiissent tutiora. Assecurati tandem ad civitatern Pesthiensem descenderunt : IOH.THUROCZ 988 (p . 283).
affixa, -ae f chanta, quae ad promulgandum aliquid parieti
affigitur: Scolaribus seu scribis lifteras denuncciatorias vulgo
affixas nominatas in walvis ecclesiarum civitatis lauriensis necnon pagolum forensium videlicet Nagnywl, Nagbarati etc . . ..
affigentibus, scribentibus et exarantibus pro salario eolundem
dedimus den. XXXIII : 1524 Ivânyi, Györ p. 10.
afflictim adv. modo hominis afflicti v. spe frustrati, maeste:
Rex iam senio confectus ac potins malorum ingenti mole contritus . .. in Budensi insula diem obiit, quem universa Pannonia
afflictim (var. : efflictim) deploravit : BONF. II, 8, 390.
afiutus, -a, -um loco 'adiutus' ponitur, nisi mendum est:
Quod ipsa Katherina .. . fuisset contracta et destituta in omnibus
suis membris per quinque annos integros tam miserabiliter,
quod in toto spaciis armorlun nunquam potuit ambulare nec de
uno latere ad alius (sic) latus suis viribus potuit girari nisi afiuta
fuisset per manus aliorum: Balint, Szeged p . 118.
agentum, -i n. manubrium (?) v . forsitan mendum pro 'argentum' (?) : Item agentum ad cultrum vulgo ' chapo' vocatum in
quatuor particulis ceterisque argenteis ad eundem cultrum pertinentibus : 1434 Dl 92 833.
agnusdei v. Agnus Dei m. v. indecl. receptaculum clipei e
materia cerei paschalis facti imagine Agni Dei ornatura : Ut possem habere aliquam protectorem apud reginalem maiestatem,
donavi unum parvum agnus Dei (cod. et Sz 1870 p. 358 : agnusdeum) de auro et lapidibus preciosis domino de Melak collaterali sue maiestatis : 1503 Estei Hippolit p. 196 . Item in una purpurea nigra bursa sew crumena Agnus Dei aureus pen-
52
IVAN BORONKAI - KORNÉL SZOVAK
dens super parvatn cathenam auream desuper imago Sancti
Georgii et Crucifixi: 1522 Dl 26 268.
agonothetes, -is m . (agonitheta) (à'ycovoOt rls) qui certamini
praeest : Tune enim deferuntur maiores cratheres quasi instrumentum bellorum . Ac ne immoderatum hoc arbitreris, mensura
proponitur . Certatur sub iudice, sub lege decernitur agonithetis
(cf. AMBR. Hel. 21, 78 sqq .): ANDR .PANN . p . 39.
albatura, -ae f actus dealbandi: Item molendinatori ... de
labore albature den . XXXI : DF 282 530 fol . 54".
albo, -are album esse, candere : Foris . .. Antipater albatus est
at intrinsecus plane purpureus (É coOsv ... Av'ríitatipoç keuxolcàpu(0ós Éßit, tià 6è Év g ov 6Xoicóp :l:oupoç) : IAN.PANN . Plut.
dicta p. 44.
album, -i n. liber, in quem nomina hominum referuntur,
registrum : Te . . . ac tui gracia . . . fratrem tuum .. . nobilitantes
cetui numeroque et albo procerum regni nobilium annumerandos et ascribendos duximus : 1519 Mon .rust. p. 460.
alcapenge, -is f Physalis alkekengi L. : Alcapenge wulgo
'papmonya' : a .1525 LtK 1972 p . 228 ; qf. Dictionary of Medieval
Latin from British Sources . Fasc. I p. 64 s.v. alkekengi.
alcimen, -finis n. res quaedam pretiosa, vestir feminea ('?):
Quod ipse dotem et res peraffernales .. . sororis .. . eiusdem .. . ut
puta . . . vestes muliebres duas deauratas, unam ex purpura, duas
camiseas iterum gemmatas, unum alcimen deargentatum, decem
pepla, unam subam variollinam ... pro se rehabere vellet : 1517
Dl 73 207.
Alcoranus, -i m. liber sacer religionis Mahometanae : Inter
quas quideln res ipsius Iosa Turci etiam quidam Liber nostre
maiestatis literas seu scripturas Turconicas legemque Makometi
in se continens, qui scilicet liber Alcoranus nuncupatur cuiusque
corrigia pro ligatura eius apta argento fuit perornata, nec non
etiam litere donationales .. . eiusdem Iose Turci . .. asportate fuissent : 1437 CD Hung.adn . II p. 105 ; cf etiam Lexicon Latinitatis
Hungariae vol . I p. 123 1.27-31 b .
alienitas, -atis f conditio v. natura hominis ad certam societatem non pertinentis: Quod Iohannem .. . propter suam extraneitatem et alienitatem ipsas puellas . . . sub tutela ... tenere et alere
non liceret: 1496 Dl 20 479 (Lexicon Latinitatis .. . Hungariae
vol. III p . 493 1.35 a mendose 29 479) .
LEXICON LATINITATIS MEDII AEVI HUNGARIAE
53
aliminus, -a, -um remotus (? ex 'a' et 'limen', cf Mittellateinisches Wörterbuch I p . 455), finitimus (? ex 'ad' et 'limen', cf.
Deutsches Archiv 1989 p . 180, 1992 p. 291 et Die Gesta Hungarorum des anonymen Notars . Die älteste Darstellung der
ungarischen Geschichte . Ed. G. Silagi . Sigmaringen, 1991
p. 179) : Inde per abrupta Senonensium per populos aliminos
(ed. : Aliminos, quia editor nomen putavit proprium) ferro sibi
viam et gladio apperuerunt : P.MAG . 56 (p. 112).
alkali subst. indecl. sal, qui ex cinere extrahitur : Sal alkali
lot. 1 den . 6: 1522 Dl 26 269.
allodiatrix, -icis f (allodyatrix, allogiatrix, alodiatrix) curatrix allodii v. praedii : Circumspecti Gregorius, Stephanus et
Georgius familiares eiusdem ac honesta domina Margar<e>tha
allodiatrix eiusdem cum duobus curribus . . . eandem dominam . ..
antecedebant ; . . . quod . . . Valentinus ... prenotatam dominam
Margaretham allodiatricem cum rebus et vestibus eiusdem propriis per certas dies vi et potencia mediante conservasset : 1495
Dl 63 393 ; cf Justh lt. p. 170 . Qui retulit, quod accessisset ad
dominam consortem prefati egregii Andree Iwsth et dicta peccora ab ea postulasset, tandem ipsa dixit, quod "nunquam
domino tuo fui allodyatrix" : 1500 Dl 63 465; cf. Justh lt. p. 209.
Allodiatrice (sic pro dat., cod. : allogiatrice) ad sua servitia dedi
d. L : 1500 Estei Hippolit p. 40 . Item dedi allodiatrici abbatie fl.
unum : Ibid. p . 103 . Dedi allodiatrici abbatie Trium Fontium pro
panno pro una veste unum ff . : Ibid. p. 106 . Allodiatrix cum filiis
in Agria . Ista stat cum filiis quasi ad discretionem et in festo
Martini dominus Blasius provisor dedit pro servitiis fi. duos:
1503 Ibid. p. 210 . Insuper alodiatricem nudam despoliaverunt:
1520 AgrtSz 1957 p. 25.
allodiaterius, -a, -um (alodiaterius) qui in allodio est: In
allodio .. . depredate sunt et recepte (sic) . . . boves VI, vaccas
XIV, pecudes XXIIII, alodiaterios boves IIII, vaccas cum vitulis
III: 1520 AgrtSz 1957 p . 25.
almanach subst. indecl. fasti ad astronomiam et astrologiam
spectantes : Item unam parvam tunicam cariofolis coloris subductar pellibus agnellinis . Item caligas nigras . Item unum
librum almanach . Item XIII pecaria alta, unum ex eis deauratum
extrinsecus et intrinsecus : 1522 DI 26 268 .
54
IVAN BORONKAI - KORNÉL SZOVÂK
almasia, -ae f potatio sollemnis ad pactionem v. emptionem
venditionemque confirmandum : Nam et idem homo benedicens
almasiam in eanptione ipsius vacce publice confessus est, quod
rite emisset eandem vaccam pro viginti quatuor asparis : 1476 Dl
45 648.
aloe, -es f â2 ór1, herba quaedam amara: Aloes den . 8 . Florum camomille lot. 15 den . 9: 1522 Dl 26 269.
alpinals, -e altus, excelsus et nivosus (mons) : Et in eodem
rivo vadit terminus ad metas civitatis Cassa et circa easdem currendo ad montes alpinales et silvas desertas : 1317 Reg.Slov . II
p . 94.
altaria, -ae f rectoratus altaris : Demetrii Chupor episcopi
Iauriensis fundatio altariae Sancti Demetrii (annotatio in dorso
litterarum) : XVI'" Sopron tart . I/5 p . 395.
altarius, -a, -um ad altare spectans : Ornamenta altaria ac
indumenta sacerdotalia : 1511 LtK 1925 p . 171.
alumen, -finis n. stypteria, sal medicamini adhibitus : Pro alumine equo civitatis pro medicina den. III : 1501 DF 282 535
fol . 203'.
amans, -tis dilectus : Item petimus ipsum dominum regem,
nostrum filium amantissimum (sic orig. : Dl 6692), imo cidem
committimus, ut provisores nostros ... impedire vel molestare non
velit : 1380 CD Hung. IX/5 p . 404 ; cf etiam Lexicon Latinitatis . ..
Hungariae l p . 145157-61 °. Quod ipse .. . duos .. . canonicos eiusdem ecclesie .. . fratres suos in Christo sibi amantissimos . .. de
bonis et possessionibus suis . . . sibi a Deo gratie collatis dotare
proposuisset : 1487 Dl 19 224 . (Cf. K. Langosch, Lateinisches Mittelalter. Einleitung in Sprache and Literatur . Darmstadt, 1963.
56; mendose s.v. 'amatus' : Aetas 1994/1 p . 255).
amentum, -i n. lorum missilium : Structa iam acie conspicatus militem amento iaculi digitos insertantem (tSd v titva tdv
uTpa'rtwti67v tió âKòvTtov sva'yxuX,oúµavov) phalange extrusit
velut inutilern : IAN.PANN. Plut .dicta p. 44.
amicabilitas, -atis f amicizia, conditio et habitus amici:
Quod ipsi .. . volentes . .. omnes rancones (sic), inimicicias et
controversias de medio ipsorum radicitus evellere seque pure et
sincere caritatis et amicabilitatis zelo amplectere cupientes ...
concordarunt coram nobis (litterae ban/ Slavoniae): 1367 CD
Croat. XIV p. 76 .
LEXICON LATINITATIS MEDII AEVI HUNGARIAE
55
amovibilis, -e qui amoveri potest : Servabit capitulum unum
altaristam perpetuum, .. . cui in beneficium conferet altare Sanetae Mariae Magdalenae a latere capellae .. . dominorum patronorum, qui non erit amovibilis, nisi quantum de iure possit et
debeat amoveri vel nollet facere, ad quae esset obligatus : 1520
Mon .eccl. p. 6.
angulare, -is n. liturg. : pars operimenti altaris : Item ornamenta trium altarium de purpure rubeo cum canibus de auro et
floribus viridis coloris cum pallis eiusdem panni, cum sex angularibus, quorum duo habent cignos de auro et flaveo : 1397 P6r,
Eszterg. p . 113 . Item unum ornamentum maioris altaris precioso
et pulchro opere auro textum curn ymaginibus, . .. cum suis
angularibus et pallis; . .. item tertium ornamentum eiusdem
maioris altaris, virgulatum cum virgis aureis de camucato albo
catis pulcrum, carens uno angulari et etiam prius caruit ; .. . item
septimum ornamentum de purpura blavea et crocea antiqua ad
modum scatorum absque angularibus : 1429-37 TT 1887 p . 174.
Item ubi in passione dicitur "Partiti sunt sibi vestimenta mea",
deponuntur duo angularia de altari prius apposita : Ord.Agr.
p. 66.
angularitas, -atis f curvamen, angulus : Terminus deinde
protenditur directe descendendo ad foveam magnani, in cuius
parte orientali facit metam terream, deinde descendendo directe
versus occasum pervenit ad metam ter eam, deinde progrediendo descendit ibi, ubi angulatur rivulus Ganna et in illa
angularitate circa eundem rivulum facit metam terream, et ibidem cadit in illum rivulum Ganna wize etc . : 1320 CD And. I
p. 561.
anisum, -i n . cuminum dulce : < .. .> anisi ... den . 40 : 1522
Dl 26 269.
annascor, -nasci, -natus sum oriri: Scitis et vos, quanta in
sancta ecclesia Romana eiusque dottrina annata sint schismata
per malam sacrorum canon= interpretationem et versionem
saepissime progenita : s.1478/XIX Batthyâneum I p . 125 (litterae
falsae longe posterioris aetatis; cf Mâlyusz E., Egyhkzi târsadalom a középkori Magyarorsz(2gon, Budapest, 1971 . p. 344).
annotitia, -ae f (annoticia) notitia v. cognitio alicuius rei:
Amplius, quod admirari non sufficimus et annoticie (var. CD
56
IVAN BORONKAI - KORNÉL SZOVÂK
Hung. III/1 p . 166 : a notitia) paternitatis vestre alienum fore
nequaquam volumus, Colocensem archiep<iscop>um .. . pecuniam .. . nobis nescientibus abstulisse et portasse : 1214/1245
Theiner, Vet. mon . I p . 2.
annuptiatio, -onis f (annupciacio) actus filiam v. sororem
nuptum dandi: Quia . . . ipse . .. ad desponsacionem et annupciacionem .. . puelle Clare .., molendinum suum . . . vendidit : 1491
MTT XII p. 29.
antena, -ae f (antena) cingulum in armis equestribus, quo
equi pectus cingitur : Ingenia in castro Korothna existentia : . ..
Item antele et postele VI . Item pharetre arcus manualis II : 1501
Dl 47 168. Quod ... Iohannes Ernusth de Chakthornya . .. bona
et clenodia eiusdem castelli, utputa . . . unum frenum argenteum,
unas antenas et postenas (sic) et unum par streparum ... abduci
fecisset: 1503 Dl 21 225.
antelucanus, -a, -um qui est ante lucem : Demosthenern
fabrorum antelucana diligentia excitare solebat (cf CIC . Tusc.
4, 44 : opificum antelucana . . . industria): 1522 Veress, Matricula
p. 472.
apetum, -i n. (appetum) vestimentum laneum : Nullus . ..
omnino hominum . . . de regnis . . . alienis . .. barchannum seu fustanum in regnum nostrum inducere, aut appetum seu bombasium
de regno nostro absque licencia . . . educere audeat : 1419 Wenzel, Kassa p . 19. Nullus .. . mercatorum . . . fustannum seu barchannum forense de quibuscumque partibus ad regnum nostrum
importare, apetum vero seu bumbasum de dicto regno nostro ad
quascunque partes absque licencia .. . educere et exportare
audeat: 1419 Ibid. p. 20.
appellationalis, -e de litteris : quae appellationem seu provocationem continent : Recepimus ... literas vestras sententionales
pariter et appellationales in causa inter honestos viros etc. : 1458
Zimmermann, Urkb. VI p. 22.
apportator, -oris m. (adportator) qui aliquid affert, apportat:
Item XII den . pro uno plaustro Iignorum adportatoribus : 1424
Dl 43 621 fol . 7`.
archilis, -is m. v. f cingulum : Quia . . . Moyses Bwzlay . ..
executor et commissarius testamenti . . . condam Iohannis Podmanyczky .. . res et bona infrascripta, . .. puta duo gemmata serta,
.. . item octo archiles vulgo 'maycz', duo pecia flamiole vulgo
LEXICON LATINITATIS MEDII AEVI HUNGARIAE
57
'fathyol', unam particulam similiter flamiole ad vittam pertinentem . .. domine Margarethe . .. restituisset: 1518 Dl 82 499.
archos (àpxó5) vox Graeca pro Latino usurpata : principalis:
Qui (sc. S. Thomas) .. . a Christo . . . in hoc est commendatus
inter omnes apostolos : quod scilicet in arte architectoria, id est
domus edificatoria vel construenda foret peritissimus et principalissimus magister artificii . Unde secundum Cathol . dicitur
architectoria ab 'archos', quod sonat principalis, et 'tecturn',
quod ponitur pro edificio vel domo : PELB .TEM . Pom.sanct.
hiem . XI, A.
arendalis, -e de litteris: quae locationem v. conductionem in
se continent : Iuxta continenciam literarum feudalium seu arendalium abbatis et conventus ecclesie Sancti Martini .. . super factis in literis contentis egregius Gregorius ... tres florenos pecunie
Thome gubematori et conventui . . . pro tencione et conservacione quarundam porcionum possessionariorum dicte abbacie et
conventus . .. coram nobis solvere debebat : 1449 PRT III p . 515.
areola, -ae f campus parvus, hortus (in imag.) : Regalis celsitudinis providentia .. . cos precipue debet prosequi muneribus
donativis, quibus propter suarum fertilem areolam probitatum
celsioris loci premium debetur : 1293 Reg.Arp. 11/4 p . 111.
argenta, -ae f. vox formae notionisque incerta : avis quaedam
splendens argenti modo (?) : Item quamplures penne arge<nt>arum ad unum pil<e>um suficientes .. . pueris devenissent: 1477
Balassa lt. p. 151.
argenteo, -are v. argento, -are argento obducere v . contegere: Unus bicellus, unum frenum, . . . similiter unum par calkareorum (sic), unus parvus baltheus similiter argentata et deaurata (sic) ... ipsis pueris devenissent : 1477 Balassa lt . p. 150.
Uno cinctorio argentato vulgariter 'maycz' dicto : 1508
Lex.Hung. p. 607 . Quia .. . nobilis domina Elena . . . et Albertus
res et bona mobilia nobilis .. . condam Stephani de Hangach,
puta pectorale tegmen sew omamentum muliebre gemmatum
cum collerio similiter gemmato, baltheum argenteatum, viginti
duos nodulos argenteos, duo coclearia de argento facta etc . . ..
ipsi Valentino reddiderunt : 1509 Dl 21 965.
argenteosus, -a, -um v. argentosus, -a, -um argento obductus v. contectus : Quod .. . insuper unam zablyam ac unum
58
IVAN BORONKAI - KORNÉL SZOVAK
bychyak necnon unum parthaew argentosas ac deauratas egregio
Ladislao . . . pignori obligasset : 1521 Dl 103 132 . Quod tempore
in eodem ab eiusdem (sic) patre suo Georgio . . . et Ladislao fratre suo carnali unam sellam et unum gladium argenteosum . ..
apportari fecisset : 1524 Dl 36 377.
argillarius, -ii rn. argillator, operarius, qui muros argilla
oblinit: Item argillariis coquine XXIIII den. : 1441 DF 282 530
fol. W.
argilletum, -i n. (argiletuin) ubi argilla foditur : A qua meta
cuirens in quadam planicie vadit terminus ad quoddarn argileturn, a quo descendit in aquam Tupul : 1320/1335 CD And. I
p . 589.
argillo, -are lutare, argilla oblinere : Item pro straminibus ad
parchanum argillandum VII den . : 1441 DF 282 530 fol . 7"; cf
ibid. inferius : Item pro straminibus ad glebandum parchanum
civitatis LXXV den.
armata, -ae f bellum, exercitus : Vobis notifico me fuisse
cum rege Cippri in quadam armata, quam fecerit in Turkia:
1361 Dl 47 959.
armirarius, -ii m. (Ar. : amir) dux classis, maris praefectus:
Cum .. . nos possessiones .. . per ipsum .. . Franciscum alias nobili
domine . . . relicte Leopardi condam armirarii nostre maiestatis ...
impignoratas . . . fratri suo ... statui Tacere intendamus : 1407
Mon .Budapest III/1 p . 253 ; cf. Zsigm .oklt. II, 5589 et Lexicon
Latinitatis .. . Hungariae I p. 74 l.43a-47a.
aromatum, -i n. aroma : Cum ... apertus fuisset loculus, tanta
subito odoris fragrantia . . . cunctos ibi existentes perfudit, ut ex
ipsa mirifici odoris suavitate tanquam liliorum, rosaium, thuris
et aliorum aromatorum eius sincerissimam integritatem, ... et si
testes deessent, signa praedicarent : Leg.Hel. 30 (p. 21).
artatio, -onis f (arctacio) actus aliquem incarcerandi : Alias
si infra mensem arctacionis nil fatetur, exnunc eliberetur et reddatur ad actus legittimos : 1515/1515-1525 LtK 1972 p. 260; cf.
Mon.rust. p. 343 : talis frater possit arctari ad dicendam veritatern . Arctacio legittima: ponatur t<alis> in carcerem ad dicendam veritatem : 1515-1525 Ibid.
artemisia, -ae f (arthemesia) Artemisia absynthium L . : Item
arthemesia .. . den. 8 : 1522 Dl 26 269.
LEXICON LATINITATIS MEDII AEVI HUNGARIAE
59
asperiolinus, -a, -um ad sciurum pertinens : Super facto marturinarum et asperiolinarum recurretur ad privilegium populorum de Turuch, ut si ipsi populi de Turuch pelles marturinas aut
asperiolinas seu censuro pro eisdem aut neutrum predictorum
solvere consueverunt, eadem consuetudo observabitur inter
ipsos : 1265/1270 Sz 1909 p. 879.
aspiranter adv. (haspiranter) cum affectatione, gratia,
favore : Quem affectum sincerum ac devotum nobis ostenditis
evidenter in tam solenni celebratione capituli nostri ordinis,
quod quidem capitulum anno in presenti in festo Omnium Sanctorum Iaurini procurastis tam affluenter, tam liberaliter, quod
merito fratrum orationibus nostri ordinis una cum liberis vestris
estis recoimnendandi cordialiter et haspiranter: 1376 Ivânyi,
Dominikanus levelek p. 36.
assata, -ae f. (asata) quod tostum est, assum : Item circa <festum> Nativitatis Christi 1 caponem aut assatam et II az<y>mas
. . . Item circa festum Nativitatis Christi tenentur 1 caponem aut
asatam : 1519 Dl 35 005 fol. 7.
assecurationalis, -e de litteris : assecurationem, cautionem,
fidem continens : Item super tributo in eadem Monostor exigi
consueto liftera patens Karoli regis maiori sigillo a tergo consignata contra cives de Cluswar assecurationalis : 1427 Jakó,
Kolozsm. I p . 184.
assertus, -a, -um institutus, venus : Predictum Symonem de
Rosgon alias assertum canonicum legittime servatis servandis
peremptorie et nominatim amoneri fecimus, citari et evocari:
1412 DF 272 751 ; cf. Zsigm.oklt. III, 2970 . Ipsum .. . dominum,
fratrem Paulum, assertum abbatem sic in obstinacia . . . induratum .. . ab administracione . .. ipsius abbacie ... sentencialiter privamus : 1418 CD Zichy VI p. 508.
assisinus, -i m. (asisinus) sacerdos chori : Prebendarii nostre
ecclesie, qui alias vocantur porcionarii vel asisini, sacerdotes
esse debent : Stat.Zagr. I, 36 (p . 33) ; cf. Viradi stat. p. 75 (Lexicon Latinitatis .. . Hungariae I p . 264 l.58' sqq. s.v. assisius):
prefatorum autem capellarum altarium rectores sacerdotes chori,
alias assisi seu mansionarii dicuntur.
attervatus, -a, -um vox incertae formae, forsitan i.q. obstinatus, offirmatus, contumax (?) : Que singula . . . Iohannes audire
veluti dure cervicis attervatus (ed. : sic) more serpentis obduran-
60
IVAN BORONKAI - KORNÉL SZOVAK
tibus (sic) aures suas, monta mea in nullo acceptavit : XIV" 1ed
MKsz 1886 p . 46.
attinctus, -a, -um (ab 'ad' et 'tingo'?) (atinchtus) pigmento
designatus : Terminus de arbore tille vadit ad quendam lapidem
atinchtum et de lapide atinchto vadit ad arborem pomi: 1319
Reg.Slov. II p. 206.
attono, -are, -tonui, -tonitus 1 proprie: tonitru alicui formidinem incutere : Innumera corvorum multitudo adventans . ..
regalibus tectis insedit, et ... horendo (sic) crocitamine sidera
simul et aures attonabat humanas : IOH .THUROCZ 691
(p. 201) . 2 transi. : stupefacere: Cum Epaminondas in hostes
duceret, tonitru facto ac iis, qui circa ipsum erant, quaerentibus,
quidnam significare deum putaret, "Attonitos (ɵßcßpovttrlabut)" inquit "esse hostes, qui cum talia loca in proximo
habeant, in talibus castra metentur" : IAN .PANN . Plut.dicta
p. 62.
attonsio, -onis f actus capillos detondendi; eccl. : actus tonsuram offerendi : Alter commissarius . .. novitates conatus est
introducere, maxime de velo apponendo ad cancellos ac attonsione fratrum laicorum et aliis nonnullis, quae quidem novitates
videbantur occasio magnae commotionis et scandali . . . dicti
ordinis fratribus: Chron .F.M.O. p. 261.
attributio, -onis f. actus tribuendi, donatio : O quam felix largitas, quam divinitas operatur, o quam gloriosa attributio iustitie, qua homo Deo celi coniungitur : 1463-64 MKsz 1889 p . 212.
aucella, -ae f. auca parva : Item feria tercia post idem festum
aucellas emi den. XVI : 1526 Dl 26 355.
auctio, -onis f. venditio, quae fit sub hasta publica : Philippus
compluribus captivis potitus auctionem faciebat (Éníltpaaxav
drtoús): IAN.PANN . Plut.dicta p. 41 . Caesar auctionem fecit
patrimonii (Éxilpurrc 'tà rtarpcba Kcaì Éitírtpaaxa) : Ibid. p. 83.
auriculare, -is et auricularium, -ii n . ornamentum auris:
Primo vitta una cum bonis gemis ornata ; item alia vitta consuta
cum auro ; item pendilia ex argento deaurato ; item auriculare
unum deauratum ; item parvum baltheum 1 : 1516 Dl 47 168. In
eadem testudine in annario habettu- piccarium argenteum et
monilia argentea etc . cum auriculario, dentur Simoni, .. . ut
recordetur anime mee : 1522 TT 1895 p . 385 .
LEXICON LATINITATIS MEDII AEVI HUNGARIAE
61
aurifodinarius, -ü m. qui aurum focht v. auri metalla exercer: Quod Andreas . . . et Stephanus .. . per iobagiones et aurifodinarios .. . aurifodinas in tenutis possessionis ipsorum Remethe
votate existentes potentialiter fodi et uti facerent in preiudicium
ipsorum valde magnum : 1407 Dl 103 414 ; cf Zsigm.oklt. II,
5234.
aurifrisiator, -oris m . qui aurifrigium conficit : Hoc modo
videlicet, quod de una domo, quam tenet Iohannes aurifrisiator,
habent ipsi canonici annuatim triginta quatuor florenos auri in
duobus terminis : 1397 Pór, Eszterg. p. 107.
aurifusor, -oris m. faber, qui res varias ex auro fundit:
Quasdam domos seu integrum fundum curie in civitate nostra
Budensi in platea Galicali in vicinitate domorum Francisci
Bernhardt ab orientali necnon Petri aurifusoris civium eiusdem
nostre civitatis ab occidentali partibus sitas : 1410 Zsigm.oklt. II,
7562.
auritractio, -onis
actus metallum pretiosum purgandi,
secretio auri : Considerantes gratuita servicia fidelis nostri, ...
Iohannis Lanngsfelder civis civitatis nostre Crembniciensis, que
idem maiestati nostre longo tempore maxime in officio cimenti
et auritractionis fecisse perhibetur, .. . prefatum officium cimenti
et auritractionis, quod prefatus Iohannes a longo tempore in
camera nostra Crembniciensi exercuit, simulcum universis et
singulis ipsius officii utilitatibus . .. prefato Iohanni Lanngsfelder
ipsiusque heredibus ... duximus conferendum : 1479 DF 287
279. Quibus litteris mediantibus idem condam dominus Matthias rex .. . officium cimenti et auritractionis . . . memorato
Iohanni Langsfelder . .. dedisse et contulisse dinoscitur : 1496 DF
258 269. Totum et omne ius nostrum regium, si quod in prefato
officio cementi seu auritractionis in dicta camera nostra Cremniciensi . . . haberemus, ... Georgio .. . dedimus: 1507 Dl 21 736.
austere adv. severe, dure: Conmendantibus nonnullis Antipatri fiugalitatem quasi austere (aúa'tirlpfoç) et minime delicate
viventis . . . Alexander inquit etc. : IAN.PANN. Plut.dicta p . 44.
autonomia, -ae
(aútiovoµïa) (automania, ehutomania)
actus se regendi : Ut .. . Sildemanus suique haeredes ius automaniae (Reg.Slov . II p . 272: autonomiae, ehutomaniae) in sua
habeant eo iure, quo locata est civitas Siliniensis : s.1320/XVIII
f
f
62
IVAN BORONKAX - KORNÉL SZOVAK
Sz 1872 p . 43 ; litterae, ut videtur, falsae longe posterioris aetatis.
azymus, -a, -um non fermentatus : De quibus sessionibus ...
singulus eorum solvere teneatur prefatis ... dominis . . . tria
munera in anno, primum circa festum Nativitatis Domini unum
caponem et unum salsuciurn, . . . et quilibet eorum unum azymum panem, item aliud munus circa festum paschale Domini
unam galinam ac unum azymum panem et duodecim ova, tercium vero mums circa festum Assumpcionis Virginis Marie,
videlicet unum pullum iuvenem et unum azymum panem (litterae capitoli Zagrabiensis) : 1374/1573 CD Croat. XV p . 18.
B
babator, -oris m . (babathor) qui ungulas equorum ferro
munit: Eodem die equi babatori dedi den . VIII: 1525 Dl 26 345
fol . 16". Eodem die equi babathori dedi den . X : Ibid. fol . 24".
Feria tercia . .. babathori equi den. VI: Ibid. fol . 28'.
babatus, -i m. babatum : Ad babatos pro equis domini palatini et ad rotam curri, quando ferravit, dedi fabro ferrum 'syn
was' II: 1516 Aetas 1993/3 p . 58.
ballo, -are (Germ . : Ballen; Ital. : balla) piene onerare : Quod
ab antiquo predecessores dicti Nicolai .. . <tributum> in dicto
Muraszombath exigi consuetum taliter exigi fecissent, quod de
uno c<urru> onerato sew ballato duos florenos auri, de curru
mediocriter onusto unum florenum .. . et de aliis rebus secundum
antiquam consuetudinem : 1482/1483 Dl 100 989.
banchale, -is n. scamnum (?) v . subsellii stragulum, quod
sedenti substernitur (?) : Inventarium condam Iohannis Fahydi
super rebus eiusdem in Gald . .. habitis: . . . item craticuli V ; item
cutes parate X; item banchalia duo, ista apud domum : 1491 Dl
36 326; cf Lexicon . . . Latinitatis Polonorum I p . 1029.
banissa, -ae f uxor v. vidua bani: Beatrix de Frangepanibus
Liptovie ducissa ac regnorum Dalmacie, Croacie et Sclavonie
banissa dat litteras : 1504 LtK 1927 p. 191 ; cf ibid. p . 196 : Beatrix de Frangepanibus illustrissimi condam domini Iohannis
Corvini Lipthovie ducis ac regnorum Dalmacie, Croacie et Sclavonie bani etc . relicta.
LEXICON LATINITATIS MEDA AEVI HUNGARIAE
63
baptillum, -i n. (babtillum) pistillum v . malleus campana:
Fabro pro babtillo XXXII den. : 1424 Dl 43 621 fol. 7` . Item solvimus pro uno baptillo ad novam campanaro fl . auri 1 : 1446 DF
282 530 fol. 59".
baptizmatio, -onisf actus baptizandi : Quod a viris ecclesiastieis et a divinis officiis propter remotionem ecclesiae parochialis
penitus essent alienati . . . et ex praedictis nobilibus propter inhabentiam sacerdotis eorundem sine confessione ... nec non sacra
unctione .. . homines essent expirati atque infantes baptizmatione
carentes emigraverunt : 1280/ ? Wagner, Anal . p. 111.
barile, -is n. species dolii : Registrum rerum, quas reperi ego
Benedictus Chukar in castro, ... primo zakalos XXXVIII; item
tharazk II ; . . . item unum barile pulverum 1 ; item sagittas balistatum 1 M: c.1520 Dl 37 356 ; cf etiam barilus.
barilicza, -ae f. mensura capacitatis v . species dolii : Pulveres
pixidum cum una media tunella et cum una media barilicza:
c .1500 Dl 26 235; cf Lex.Hung p . 51.
barlitum (apud Bartal, Glossarium p . 69) vide beryllus
barona, -ae f (borona) paries v. mucus, qui ex trabibus construitur : Item una coquina bona de ligno barona facta ; item due
domus pistorie adinvicem queque similiter de barona facte:
c .1500 Dl 26 235 fol. 1 . Item extra castellum unam domum pistoriam de barona cum atrio de sepibus facto : Ibid. fol. 4. — In
nomine geographico : Firmatis obstaculis constitueront terminos
regni Hungarorum usque ad Boronam (vide commentarium editoris ad locum) et usque ad Saruuar : P.MAG . 37 (p . 79).
barritus, -us m. actus barriendi, Bonus, quem elephas edit:
Cum Pyrrhus maximum ad hoc disposuisset elephantum, ut is
post tergum ignoranti Fabricio grandi edito barritu (Ué avta
prl avtia 4xov)y Érctlavf vat) repente supra caput exoriretur:
IAN.PANN . Plut.dicta pp . 65-66.
beginalis, -e quae vitam beginarum agit : Quomodo ... idem
Ladislaus . . . ad quandam piscinam (sic) ipsarum dominarum
actricum . . . depiscari et dissecari fecisset, .. . per hoc ab eisdem
dominabus beginalibus occupari fecisset : 1482 DF 253 724.
bellifer, -a, -um ad bellum pertinens : Pro una securi bellifera
den. XV : 1517 DF 282 538 fol. 61".
bifurcatio, -onis f (bifurcacio, bifurratio) actus in ducs partes discedendi : Abindeque terminus . . . versus plagam meri-
64
IVAN BORONKAI - KORNÉL SZOVAK
dionalem in bifurcacione eiusdem vallis currendo iungit unam
metam terream in radice alterius bifurcations seu divisionis vallis
prenotate existentem et abhinc in altera bifurcacione ipsius vallis
. ., venit ad unam arborem tremuleam : 1337 CD And. III p. 435 . A
qua meta ad dictam plagam directe eundo pervenit terminus ad
octavam metam terream in bifurcatione (orig. : bifuuratione) seu
complositate duarum viarum de ipsa possessione Bene egredientium positam et erectam : 1363/XVIII Dl 73 467.
bilinguositas, -ads f (bylingwositas) falsiloquentia, duplicitas : Quod ipsum verbis illicites afecit et dehonestavit et super
ipsum aprobare non potuit ; tune nos ipsum Iohannem .. . propter
bylingwositatem sue lingue, quod super ipsum Stephanum . ..
aprobare non potuit, decrevimus . . . taliter, quod etc. : 1510 DF
260 264.
bimestris, -e qui duorum mensium est : Neque patiebatur hoc
bimestre tempus, quo haec inter alia studia per otium curavimus, verba elegantiora exquirere, plureisque ad hoc authores
revolvere : 1522 Veress, Matricula p. 474.
birotarus, -a, -um v. birotae, -arum f duas rotas habens v.
dune rotae : Cuius detractoris ... huiusmodi culpa non est ocultanda, sed unanimi voluntate res et bona ipsius aufferantur ac
ipsum per unum CUItuln birotarurn de possessione extrudere
debeant, ut eciam alii . . . huiusmodi facere non presumant : 1486
Dl 56 208 ; cf. Lexicon .. . Latinitatis Polonorum I p . 1109 1 .4651; Mittellateinisches Wörterbuch I p. 1484 1.51-66; Dictionary
of Medieval Latin from British Sources . Fasc . I p. 200 etc.
birra, -ae f v. birrum, -i n. (burum, bwrum) birrus v, hurra:
A iobagionibus suis unum burum (ed. : ?), quod vulgo 'goba'
dicitur .., recipere fecisset : 1387 Lex.Hung. p . 309 ; cf etiam lectionem variantem eiusdem diplomatis in Lexicon Latinitatis . ..
Hungariae I p. 344 l.45' allatam . Induto super se quodam bwro
vulgo 'ghwba' : 1496 Lex.Hung. p. 309 . Item tunica nigra, bina
nigra dentur Simoni, ... alia tunica dolman detur Benedicto
famulo domini Georgii : 1522 TT 1895 p. 386.
blandiosus, -a, -um adulans, simulatorius : Quia ipse magister Iacobus ipsos universaliter talibus verbis mellicibus et blandiosis leniter allocutus fuisset, ut ipsos in antiquis eorum libertatibus conservaret (litterae bani regnorum Dalmatiae et Croatiae
Slavoniaeque) : 1361 CD Croat. XIII p . 189 . Karolus de Dura-
LEXICON LATINITATIS MEDII AEVI HUNGARIAE
65
tio . . . nos, quem promittebat prius in corona nostra et eiusdem
dicione tueri et preservare tanquam sororem suavissimam, suavibus verbis et blandiosis affatibus ipsa corona proditor privavit:
1386 Dl 58 652 ; cf etiam lectionem variantem in Lexicon Latinitatis . .. Hungariae I p. 346 l .59-60° allatam.
bombycinus, -a, -um (bombicinus) de charta, papyro sim.:
quae ex panniculis conficitur : Accessit nobilis vir . .. presentans
quasdam literas sacre regie maiestatis, domine nostre naturalis,
serenissime regine Ungarie patentes scriptas in carta bombicina
ipsius celsitudinis parvo sigillo consueto a parte intrinseca sigillatas (litterae capituli ecclesiae Nonensis) : 1382 CD Croat. XVI
p . 269 ; cf Szentpétery L, Magyar oklevéltan, Bp . 1930. p. 10.
borax, -avis generis incerti (f3opóç) nitrum, quod ad morbos
depellendos usurpatur : Boracis lot . 1 den. 12 : 1522 Dl 26 269.
brachialiter adv. modo brachii aliquid cingendo : Quum
tarnen ipsi exponentes et nobiles de Gerend dictum locum
Bydestho in illo loco, videlicet ubi duo montes ex utraque parte
illius vallis brachialiter adiacentes finirentur et terminarentur,
semper ab antiquo inter sese pro meta habuissent : 1451 Dl 30
821.
brasiatura, -ae f (braxatura) officina ad cervisiam coquendam : Ut ipse ac frater eiusdem ipsorumque filii ac heredes et
posteritates universi in terris et pertinenciis domus et curie sue
in possessione Zawody prope civitatem nostram Solna existenti
habita piscinas effodere molendinaque ac domus pro braxatura
cervisie facere et edificare, preterea in prefata domo et curia
ipsorum cervisiam huiusmodi sive vinum in ducillo more thabernario vendere et propinare .. . possint et valeant : 1485 Dl 50
316.
brasica, -ae f (sing. gen. : brasices) olus (?) v. grani species, ex qua cervisia conficitur (?) : Eidem ... omnium metallorum inibi existentium similiter tertiam partem libere percipere
et possidere comrnisissent, dantes eidem in qualibet villa inibi
aedificanda duas laanas (Germ . : Lehen, i. q. fundos) terrae, domum brasices (interpretatio editoris : legendum opinor braxices
aut potius braxatorii) et molendina absque aliquo tributo usque
ad vitam eorum conservare : 1326 Wagner, Anal. p . 448 .
66
IVAN BORONKAI - KORNÉL SZOVAK
, bravisum, -i n. (?) vectigal (2) v . pecus (?) quoddam :
Quod .. . Ladislaus ... pabulum victuale et denarios bravisolum
ex parte eorundem iobagionum sibi provenire debentium super
eosdem exegisset et pro se extorsisset in preiudicium dicti
magistri Petri valde magnum : 1385 Dl 42 346.
breviatus, -a, -um iur. de termino : qui infra duas octavas
terminatur : Ipsum longo in premisorum suorum iurium requisitione litigionario processu fatigari nolentes, sed in premissis
finem imponere terminis litium breviatis intendentes : 1408
Zsigm .oklt. 1I,6457 ; cf. Lexicon Latinitatis . . . Hungariae I
p. 358 1.28a sqq.
brugeum, -i n. (brugium) ius : Distributio vinorum : .. . ad
coquinam pro brugeo cibi cocis p<intas> III : 1518 Dl 26 216
fol . 15 . Cocis duobus diebus pro brugio cibi dedi pintam 1/2 :
Ibid. fol . 16. Cocis pro brugio cibi p<intas> II : 1519 Ibid.
fol . 17. Cocis pro brugeo cibi p<intas> II : Ibid. fol . 18.
byssiceus, -a, -um (bissiceus) e bysso .factus : Quia nobilis
domina Katherina, consors eiusdem . . . tempore sue matrimonialis copule celebracionis plurimas res et bona, videlicet ducentos
florenos aeri in... promta pecunia, quatuor piccaria argentea, ...
quoddam collarium vulgo 'nakbawetew', . . . magnam quantitatem perlarum sew gemmarum preciosarum, quoddam cingulum
argenteum et deauratum, .. . quanplura vestimenta bona, quedam
videlicet purpurea ac bissicea et aliorum preciosorum pannorum, mastrucas eciam ennellinas, sarbellinas .. . ceterasque plurimas res et bona ... ad dictum Beyanahrazthya secum adduxerat
et in suis scriniis apportaverat : 1465 Dl 35 650.
C
caementinus, -a, -um (cimentinus) de lapide : excisus, quadratus : Cum. . . ecclesia per ipsos Bohemos in fortalicium fuisset
firmata et expost . . . per cives Cassovienses funditus fuisset
dirupta et destructa, tune egregius condam Paulus ... sedato prescripto disturbiorum tempore lapides eiusdem ecclesie pene
omnes, sculptos, cimentinos et alios, qui in edificacionem alicuius valoris extitissent, per suos iobagiones ... ad .. . possessio-
LEXICON LATINITATIS MEDII AEVI HUNGARIA .E
67
nem Naghida . .. deferri ... et ex eisdem lapidibus castrum sew
fortalicium . . . construi fecisset : 1481/1494 Dl 19 217.
caementitractio vide s .v . 'auritractio'.
caemento, -are (cimento) aurum purgare : Quam quidem
monetam auream, si dicti iudex <et> iurati in gradu defectum
habere repererint, refundi faciant et de novo cimentari, donec ad
verum venerit gradum : 1453 Krizskó, Körmöcb . p . 32.
caespituosus, -a, -um (cespituosus) gramineus, gramine consitus, non aratus : Quod licet Blasius .. . ac Simon . . . quoddam
nemus dictorum exponentium ... intra metas possessionis eorundem ... habitum ab orientali iuxta quendam lacum, ... a meridionali circa metas possessionis Horwath, ab occidentali penes
alveum Schewnytze et a septemtrionali plagis secus quasdam
terras cespituosas ad dictam possessionem pertinentes adiacens
Warfewlde denominando ratione eiusdem dictos exponentes . ..
traxerit in causane: 1479 Dl 18 174.
calatrum, -i n. pars stragulorum (?) : Quod . .. castellani ...
res et bona ipsius exponentis de curiis predictis, videlicet
cyphos argenteos quatuor, vitra crystallina, duos lectos vulgo
'nozolya' cum pulvinaribus, supellectilibus, linteaminibus et
cussinis ad eosdem lectos pertinentibus, calatrum rubeum, duhnas duas . . . asportali ... fecissent : 1493 Dl 20 035.
caletha, -ae f galerum: Pro caletha vulgo (i. e . Polonice)
'waczky' appellata den . LX : 1517 DF 282 538 fol . 62; cf Lexicon . . . Latinitatis Polonorum II p . 45 1.3-11 et 18-20.
calo, -onis m. (colo?) ductor custosque equorum : Quod magister Akus . .. castrum ipsorum . . . et quasdam possessiones ipsorum
ac alia bona communiter ipsos tangentes seu tangentia, necnon
servitores eorundem, videlicet wasalos, calones, caniferos, pedites in propria possessione ipsorum commorantes contra legitimas
prohibitiones divisionis .. . de facie possessionarie porcionis ipsius
magistri Stephani in faciem dicte possessionarie porcionis ipsius
magistri Akus abduxisset moraturos et adhuc conservaret propria
sua potentia mediante et auctoritate vaselos, colones (sic), caniferos, pedites prenotatos (cf inferius : wasales, caniferos, pedites,
colonos) : 1378/1384 Dl 42 281. Sagittariorum manus . . . cum
Ungaro pariter hostilia castra per noctem lustrans venenatis spiculis infestabat, quill et calones, lixas ac servos iniecto inter tentoria
laqueo captos plerumque trahebat : BONF . II,2,254.
68
IVAN BORONKAI - KORNÉL SZOVAK
camomilla, -ae f Chamaemelum nobile L. : Pulvis florum
camomille ... den. 9 : 1522 Dl 26 269.
cancella, -ae f clatri, saepes: Ubi est meta prope ad ecclesiam . .. tantum ad cancellam altaris, quantum sagita potest iactari : 1251/1305 CD Croat. IV p. 477 et V p. 46 ; cf etiam Lexicon Latinitatis .. . Hungariae II p . 28 1.27b sqq.
cancellarium, -i n. cella vinaria : Iacobus de Marchia . ..
comprehendit . . . ex eorumdem haereticorum ultronea fassione
alios in silvis, alios in cancellariis, alios vero <in> molendinis,
nonnullos vero in speluncis et caverns montium et terrarum
divina profanasse : 1436 CD Hung. X/7 p . 812.
cantilatio, -onis f actus cantandi : Non temere fiat cantus
ecclesiasticus et iuxta arbitrium diversorum, quemadmodtun fieri
solet in cantilationibus (ed. : incant-) vulgi : GREG.GYÖNGY.
Expl. p. 45.
carnatio, -onis f actus corpus induendi, incarnatio : Factum
est autem hoc instrumentum anno Dominicae Carnations
MCLXV : 1165 CD Hung. II p . 174; cf. Reg.Arp . nr. 108 et var.
1165/1284 CD Hung. V/3 p . 254 : incarnationis.
carpentatura, -ae f opus lignarium v . tignarium : Item in
Pelbarthida disponere feci duas douros de novo pro carpentatura
et ad ferramenta et ad victualia laboratorum et ad alia attinentia
fl. XVI 1/2 : 1497 Dl 56 291 ; cf Lexicon Latinitatis ... Hungariae II p. 59 1.35b sqq.
carthesium, -i n. potorium vas : Carthesium unum vulgo
' cheze' : 1524 Lex.Hung. p. 126.
cascum, -i n. res antiqua : Registrum rerum aliarum dicte
quondam domine Ursule . .. per iuratos cives diligentissime
revisa et conscripta: .. . una cistula cum cascis : 1526 DF 282
536 fol. 36".
castificativus, -a, -um castum efficiens v. conservans, purifrcans : Item reperitur quedam medicina castificativa, hoc est castitatis contra vicium luxurie : PELB .TEM . Pom.sanct.aest.
LXXVIII, D; cf. Lexicon Latinitatis Hungariae II p . 64
1.17a sqq.
castratus erronee emendata ex crasatus : 1500 Estei Hippolit
p. 40.
castrinus, -i m. castricianus (?) : Hectori . . . recolentes et pre
oculis regie maiestatis habentes, qualiter in Bulgariam cum
LEXICON LATINTTATIS MEDII AEVI HUNGARIAE
69
dilecto nostro Thoma aule regie cancellario ad transducendam
filiam Barilli îilio nostro Bele regi desponsandam missus et
castrinus (explicatio editoris : forte castricius) in arie prima fidelitatis armis et audacie primipiliter pugnavit, ... terrain ... contulimus : 1214/XVIII Érszegi, Neue Quelle p. 96.
catarrhus, -i m. (catarus) pituitae : Contra reuma, catarum
vel guttam : a .1525 LtK 1972 p . 228.
caudula, -ae f. parva cauda (?) ; meton .: finis, extremitas (?):
De qua meta directe per eandem silvam usque ad aliam partem
eiusdem ad quandam grossam similem arborem 'harast' in caudula eiusdem silve existentem . . . vadit terminus : 1351 CD
Croat. XII p . 19.
caulatus, -a, -um ubi taules nascuntur : Quod a quodam orto,
qui ab ipsis ortus caulatus seu caulium vocaretur, eo quod semper in co taules seminantur, a parte occidentis existenti ... incipiendo a parte aquilonis filiis Thorne partes possessionis cessissent: 1341 Dl 66 623.
cauterizo, -are transi. : notam alicui inurere : In qua quidem
congregacione omnes prediales aliique hommes . . . Iohannem,
Dominicum .. . ac Laurencium . . . coram sepedictis Gunterio . ..
et Petro cantore . . . in testimonium destinatis, clamorosis vocibus
in articulis et litteris nostris contentis reos, culpabiles, noxios
et infidelitatis nota dampnabiliter respersos seu cauterizatos
nobis .. . tradiderunt: 1336/XIV CD Croat. X p . 259.
cautitas, -atis f cautio : De nostro collegio unus assumptus
per eundem magistrum Nicolaum et alius per eosdem nobiles
servientes domini regis .. . plenam habeant potestatem pensatarum causarum merito et cautitate ac cantate discuciendorum
(sic) inter ipsos terminandi omnia . .. super possessionibus, ...
que in eorum presenciam deducentur : 1343/1408 CD Croat. XI
p. 95.
cautulosus, -a, -um fraudulentus, dolosus : Quod Petrus,
Iohannes etc. ... per indebitam et cautulosam procuracionem
venerabilis in Christo patris domini Andree episcopi Waradiensis et capitoli eiusdem ac magistrorumm Johannis et Nicolai ... in
tantum essent angariati, quod ipsi ob metum mortis et offensionis personarum eorundem quandam possessionem .. . perpetuare
ipsis compulsi extitissent : 1344 Dl 40 955 ; cf. Lexicon . . . Latinitatis Polonorum II p . 281 1.43 sqq.
70
IVAN BORONKAI - KORNÉL SZOVAK
cavitas, -ads f cavum, caverna, excavatio : A quo fonte terminus ascendit per quandam cavitatem vallis super monteur
iunctum contigue, et ibi . . . sunt due mete terree: 1322 Reg.Slov.
II p. 358 ; cf. Lexicon Latinitatis .. . Hungariae II p. 254 1.43'
sqq.
cellerarium, -i n. (celerarium) cellarium, cella vinaria : Quomodo ... Demetrius .. . et Petrus . . . duos viros externeos (sic) ac
unam mulierem in predicta possessione libera celeraria habentern similiter crudeliter et dire verberatos reliquissent (cf superius : duo celaria): 1467 Dl 35 129.
cerdonius, -a, -um qui coriariorum est, ad coriarios spectat:
Nos itaque humillimis precibus annotatorum magistrorum artis
cerdonie inclinati ipsos in .. . iuribus .. . concessimus inviolabiliter tenere et conservare (cf superius : magistri czehe alias fraternitatis cerdonurn) : 1504 TT 1909 p . 176 ; cf. Lexicon Latinitatis
Hungariae II p . 93 l.38° sqq.
censuo, -are (a 'census'?) censum, vectigal, tributum exigere: Quomodo ipsi .. . annuum censum sive redditum (sic) . ..
annuatim solvendum et censuandum pro trecentis et quinquaginta uno florenis auri .. . vendidissent : 1498 MTT XII pp . 3536 .
centumvir, -i m. socius regiminis eletti civitatum : Quas litteras ipsis pretextu institucionis dicte fraternitatis et czehe ipsorum concordi voluntate et consilio centumvirorum sub mayori
nostre civitatis sigillo dedissemus : 1504 TT 1909 p . 176.
cessus, -us m. abitus, discessus v. cessio, renuntiatio : Quam
praelaturam ... per cessum vel decessurn cuiuspiam seu per
assecutionem alterius prelature incompatibilis aut alio quovis
modo seu ex persona cuiuscumque primitus post harum emanationem vacare contigerit : 1427 Dl 11 904; cf. Mdlyusz, E., Das
Konstanzer Konzil p . 103.
chartarium, -i n. (chortarium ?) vox incertae formae notionisque, forsan vas quoddam : Res vero dote puelle Katherine ex
rebus ditti condam .. . patris sui cesse : item primum unum
magnum tapetum; . . . item carpyth V; item scutelle plumbee XI;
item disci XVII ; item canteri I1II ; item chartarium (inferius forsan : chortarium) cupreum 1 ; item pelvis cuprea 1 ; item instrumentum feneum vulgariter 'hostyasythewas' II : 1501 Dl 47168.
LEXICON LATINITATIS MEDII AEVI HUNGARIAE
71
chisma, -ae f (Hung. : csizma) (chyzma, czizma, cysma)
cothurnus: Unum zakrapach et unum cingulum valgo 'zkender'
de serico et chyzmas : 1492 Lex.Hung. p. 133 . Una chyzma:
1503 Ibid. Unum par ocrearum valgo czizme : 1504 Ibid. Item
habeo cysmas Turciales tres : 1504 Balassa lt. p. 172.
chronicus, -a, -um (xpovtxóç) (cronicus) aeger (passione
diuturna?) : Quod domina relicta Petri ditti Keurushegy de
eadem Azzonfalua <predictis> aliis utriusque sexus hominibus
illic tunc conglobatis et astantibus, cronica licet corpore, mente
tarnen per omnia sospes et incolomis (sic) tale condidisset et
fecisset testamentuin, quod etc. : 1387 GyTRF I p. 30.
cicadorosus, -a, -um de loco : quern cicadae multae inhabitant : Iuxta monticulum Herbolthhalma vocatum et iuxta quandam viam publicam in loco cicadoroso : 1411 Zsigm .oklt. III,
443 ; cf excerpta ex eisdem litteris Lex .Hung p . 889 et 900:
Eundo penes quendam lacum in loco cicadoroso vulgo 'zarvaszek' vocato.
cichoria, -ae f (cicorea) Cichorium intybus L . : Aqua cicoree
lot . 21 den . 20 : 1522 Dl 26 269.
ciminile, -is n. liturg. : vas, in quo sacerdos sacra faciens
manus abluit: Omnia ornamenta altarium, sacerdotum, calices,
campane, libri, cruces, plenaria et alia ciminilia, nec non et privilegia ipsius ecclesie . . . sunt exusta : 1317 Reg.Slov . II p. 114;
cf CD Hung. VIII/2 p. 93 : animalia (?).
cingula, -ae f habena, frenum : Quod unum par calceorum,
una tuba de ebore in fine cum argento et quatuor lapidibus
pretiosis decorata, unum capucium nigrurn, . . . una cingula equi
cum rubeo purpureo desuper contecta . . . ipsis pueris devenissent : 1477 Balassa lt. p. 150 ; cf Lexicon Latinitatis . .. Hungariae II p. 115 1 .76 sqq.
cipelli, -orum m. (Hung . : cipellö) parvus v. puerilis calceus:
Sabato sequenti Chyanahazy Viennam den. XX . Pileum domino
parvo den . X . Eidem pro cipellis den. V: 1488 Dl 26 047 fol. 4r.
Domino parvo cipellos den . V: Ibid. fol. 5" ; cf. Lex.Hung.
p. 107 . In feria secunda post festum Beatorum Viti et Modesti
inartirum domino .. . parvulo cipellos emi den . VIII : 1526
Dl 26 355 fol . 3T.
72
IVAN BORONKAI - KORNÉL SZOVÂK
circulatus, -a, -um rotundus : Quod .. . Petrus ... et successores . . . unum caponem bonum et duos fortes sive circulatos panes
magnos nobis .. . solvere teneantur : 1514 MTT XII p . 81.
circumferens, -entis (a circumfero B 2?) 'vas circumferens':
dolium (in quo aliquid vehitur?) : Item vasa circumferentia ubicunque fuerint, isti . .. ad possessiones .. . ferre tenentur : Urb.
Vespr. p . 86.
claris subst. indecl. corallium rubrum : Duo legibula, unum
de cristal, aliud de claris : 1458 Lex .Hung. p. 508 . Item habeo
legibula de claris, hec lego, ut melius legibulum detur ad capellam Beate Virginis Marie, ut ad collum imagini Beate Virginis
Marie ponatur, aliud vero legibulum lego filie mee : 1519 Dl 23
166.
clausa, -ae f v . clausus, -a, -um (?) sera : Paulo seripari ...
pro reparatione .. . clausarum armarii thecarum, in quibus
diverse littere civitatis .. . conservantur, dedimus den . V: 1524
Ivânyi, Györ p. 33.
coadiuro, -are una cum aliquo iuramentum praestare:
Adiunctis sibi et coadiuratis (recte forsan : coadiurantibus) senioribus et pocioribus vins, colonis et iobagionibus ipsius domini marchionis : 1517 LtK 1925 p. 179.
coagger, -eris m. terra in cumulum egesta : Coaggeribus luti
circa pretorium XXIIII den .: 1497 DF 282 535 fol . 106".
coaggerator, -oris m. qui aggerem v. vallum fodit : Duobus
coaggeratoribus luti etc . XXXXIII den.: 1497 DF 282 535
fol . 99'. Coaggeratoribus luti circa pretorium den . V: 1502 Ibid.
fol . 203".
coagulatlo, -orris f actus lac concretum faciendi : Duas carniseas, unam ortulano et aliam Paulo Beres den. XXVI. Mulieri
ollas pro conservatione lac et coagulatione eiusdem den . VI:
1474 Dl 103 760 fol . 12`; cf. Lexicon Latinitatis .. . Hungariae
II p. 158 1.36" sqq.
Coanglicanus, -a, -um compatriota Britannicus : Ut ait
Ans<elmus> ad coanglicanos episcopos : PELB .TEM . Stell.
p. 84`.
coccinus, -a, -um qui cocci colorem habet : Quod Ladislaus
omnia ornalnenta sacerdotalia, videlicet casulas albas, cappas purpureas et coccinas cum attinenciis eanmdem ... abstu-
LEXICON LATINITATIS MEDII AEVI HUNGARIAE
73
lisset: 1511 Dl 22 489 : cf. Lexicon Latinitatis . .. Hungariae II
p . 160 1.3 b sqq.
cochlea, -ae f (xoxXíaç) (coclea) conchylium v. testa conchylii : Campus superior lazureus servat duas cocleas seu chonchilia ex armis prefati domini Gabrielis cardinalis ... peculiaribus feneratas, inter quas medius corvus anulum baiulans de nostris paternis armis suis naturalibus coloribus designatus in
nostre et ipsius domini cardinalis ferventis dilectionis argumenturn concessa, . . . prout hec in capite seu principio litterarum
nostrarum . .. suis apropriatis coloribus distinctius figuraliter sunt
expressa : 1478 Dl SO 535.
coctrix, -icis f femina coquens : Quod unus agnus et una
owis de allodyo suo exierunt, et mox Stephanus allodyator suus
sequebatur eas ... usque curiam ... plebani, tandem vidit coctricem plebani, requisivit ab ea, si predicta peccora vidisset, tune
prefata coctrix dixit, quod ipsa peccora receperunt ianitores . ..
Andree .. . ad curiam suam: 1500 Dl 63 465 . Quando ipsi sub
iuramento prefatam coctricem plebani interrogaverunt, extunc
ipsa fassa est, quad prefati .. . dicta peccora receperunt ad
curiam suam : Ibid. ; cf. Justh lt. p. 209.
coculus, -i m . puer culinarius : Nunc qui in presenti sunt hic
ex prebenda : item aurige sex ; item agazones III ; item pezer
unus ; item magistri cocorum III ; item coculi II : 1521 Dl 26
261.
coenobialis, -e (cenobialis) 'doms coenobialis' : claustrum,
monasterium : Prior domus cenobialis Beati Laurencii martins
prope Budam fratrum heremitarum Sancti Pauli primi heremite:
1402/1437 LtK 1925 p. 135.
coerro, -are simul vagari: Quidam vagabundus presbiter . ..
et . . . Iohannes Zabo .. . omnes oves ... exponentis numero trecentas vel citra absque custodia alicuius pastoris in territorio dicti
oppidi . . . coerrantes .. . abegissent : 1520 Mon .rust. p. 511.
colligator, -oris m. (coligathor, colligathor) qui vites colligat
(? a 1 . colligo) v. colligit (? a 2 . colligo) : Feria tercia colligathoribus ad duas partes vinee caules emi den . XXXII : 1525 Dl
26 345 fol. 8 . Feria secunda coligathores XXVIIII, cuilibet den.
XII, putonos 1111, palpathores II : Ibid. fol . 12.
colluceo, -ere effulgere, illucescere (in imag .) : Nos .. . perpendentes . . . merita fidelium nostrorum . ., in astrum plane collu-
74
IVAN BORONKAI - KORNÉL SZOVÂK
centia . . . possessionem . . . memoratis Ioanni et Georgio ... contulimus : 1520/? Mon .rust. p. 505 ; cf Lexicon Latinitatis . . . Hungariae II p. 185 l.22' sqq.
collyrium, -ii n. (KoXXúptov) unguentum oculorum : Unde
legitur, quod ... Thomas apostolus exhortabatur ad audiendum
verbum Dei assidue, comparando illud precipue collyrio, quod
sanat egros oculos et illuminat (cf. Apoc . 3, 18: collyrio inunge
oculos tuos, ut videas) : PELB.TEM . Pom.sanct.hiem. XI, G.
combibator, -oris m. cuius officium est aulicos regios canticis suis laetificare : Quod ... Stephanus ... in facto medietatis
cuiusdam possessionis Regteluk vocate in comitatu Pestiensi ...
existentis nomine possessionis combibatorum regalium condicionariorum vulgariter 'regus' dictotum . . . heredum solacio
orbatorum comiti Lorando . . . iurato Budensi per regiam maiestatem . . . perpetuo collate contra eundem ... regem velud actorem
instrumenta sua exhibere debuisset coram nobis : 1346/1347
Sz 1881 p . 557 ; cf. Bartal, Glossarium p . 142 et Lex .Hung.
p. 802.
combursor, -oris m. (conbursor) incendiarius, qui comburit:
Andream dictum Zolthez filium Michaelis conbursorem domorum vagabundum .. . nobis in eorum registro assignarunt : 1409
Zsigm.oklt. II, 6787; cf Lexicon Latinitatis .. . Hungariae II
p. 190 1.42b sqq.
combustibilis, -e ad ignem alendum aptus: Quod virgulta et
pascua et silva pro lignis conbustibilibus et structuris indempniter
conserventur : 1322 Reg.Slov . II p. 358 . — Subst. neutr. : substantia cremabilis, alimentum ignis : Nam universa, quae suis viribus
cedentia reperit, vorax ignis absorbuit . ... Cum in eadem sacristia
ignis ipse furtivis augmentis nullo sciente succreverit, certisque
combustibilibus demolitis etiam thecas capitis et reliquiarum
ipsius sanctissimi regis in liquidum resoluerit, ita tauten naturae
suae vires ignis amisit, . .. ut eiusdem reliquias nedum de combustione servaverit illaesas, imo nec aliqua tetigit fumositate, procul
absiliens intactas reliquit, velut quondam Moysi nibus .. . incombustus apparuit: 1406/1415 CD Hung. X/4 pp . 522-523.
combustrix, -icis f femina, quae comburit : Adiudicamus,
quod Michael Zomor Dorotheam ancillarn et dominam Elenam,
uti domorum combustrices, igne comburri facere debeat : 1499
Dl 61 917.
LEXICON LATINITATIS MEDII AEVI HUNGARIAE
75
commensuratus, -a, -um proportionatus, symmetricus : Item
mentum eius (sc . Beatae Mariae Virginis) erat decens, commensuratum secundum aliquid ad quadraturam tendens et erat convalliculatum per medium secundum Epiphanium : PELB.TEM.
Stell. p. 97°.
commentio pro conventio : 1424 Ivânyi, Eperjes szkm.
p. 245 ; cf DF 282 538 fol . 16r.
compertim adv. ut omnibus notum est, comperte : Personas
facinorosas publicae diffamationis nota decoloratas, dominorum
suorum notorios infideles, compertim offensores vel occisores
etc. . .. a regiae maiestatis curia sequestran<do> et excluden<do>
regiae providentiae suademus, . . . crimina ... iudicialiter convincantur : 1330/XVIII Kovachich, Suppl . I p . 275.
complositas, -atis f (a complaudo v . complodo) actus cornplaudendi; de vus decussis : iunctura, congressus, ubi viae congrediuntur : A qua meta ad dictam plagam directe eundo pervenit terminus ad octavam metam terream in bifurcatione (orig.:
bifurratione) seu complositate duarum viarum de ipsa possessione Bene egredientium positam et erectam : 1363/XVIII Dl 73
467.
comprobamentum, -i n . comprobatio, testimonium, documentum : Tandem ipsis octavis instantibus ipse Ladislaus . . . et
Steph<anus> . . . ad nostram veniendo presenciam in huius cornprobamentum, ut . . . nobiles in causam attracti ipsos pretextu
antefate possessionis . . . ab eorum impetitoribus non defendissent, quasdam duas lifteras . . . clause emanatas nobis demonstrarunt : 1399 CD Hung. X/3 p . 221-222 ; cf. Dl 42 698 et
Zsigm.oklt. I, 5721.
compulse adv. (conpulse) coacte : Quomodo . . . litteras sententionales . . . quidam Andreas .. . vi et conpulse abstulisset:
Form .styli II, 377 (p. 357).
concurso, -are concurrere, convenire, congregari : Unde
Amb<rosius> : Discite virgines non concursare per alienas edes,
nec demorari in plateis : PELB.TEM. Stell. p. 46
condictamen, -inis n . pactum, contractus : Carpentario
Valentino ad rationem condictaminis den . IIIIc : 1510 Ivânyi,
Eperjes sznm . p. 247 ; cf. Lexicon . . . Latinitatis Polonorum II
p . 890 1.5 sqq .
76
IVAN BORONKAI - KORNÉL SZOVAK
condivisionaleus, -a, -um particeps divisionis v . partitionis
possessionum : Quod ipse . . . commetaneos . . . ab ulteriori utensione . .. universarum porcionum possessionariarum .. . ubicunque habitalum ipsum .. . ac Ladislaum (ilium Stephani de Warkon, fratrem suum condivisionaleum contingencium . . . prohibuisset (cf superius : condivisionales) : 1402 Héderveny oklt. II
p. 344 ; cf. Lexicon Latinitatis . . . Hungariae II p . 278 1.4a sqq.
conductorialis, -e vide salviconductorialis
confractura, -ae f fractura, ruptura: Quod ... vitam ipsorum
morte sua redimendo per membrorum suorum, videlicet pedum
ad (rette : et) manuum sualum multiplices confracturas a captivitate predicti Mathey .. . eos liberavit : 1323 Reg.Slov. II
pp. 488-489.
consero, -ere, -sevi, -situs (part. perf. : conscitus) (semina)
serene; in imag. : Rosa fulgens et inclita / Baptiste, Xristi previo,
/ Paulus Helye conscita / consimilis in invio : XIV Dankó, Hymn.
p. 145.
consternator, -oris m . qui aliquid conturbat, affligit : Personas facinorosas publicae diffamationis nota decoloratas, dominorum suorum notorios infideles, ... confractores et ecclesiarum
consternatores, publicos spoliatores .. . a regiae maiestatis curia
sequestran<do> et excluden<do> regiae providentiae suademus,
<ut> .. . crimina .. . iudicialiter convincantur : 1330/XVIII Kovachich, Suppl. I p . 275.
constupratio, -onis f actus virginem stuprandi : Non potui
obtinere saluteln elerico, quia magnum scelus fecerat in constupratione cuiusdam virginis : Leg.Hel . 15 (p . 18).
contradota, -ae f dos : Contra quam dotam nos eidem
domine ... consorti .. . comitis Nicolai . . . promisimus dare pro
vera contradota novero millia ducatorum similiter secundum ius
et consuetudinem Austrie : 1428/1429 CD Frangepén I p. 221.
contradoto, -are dotem solvere : Nos eidem predicta sex millia ducatorum, scilicet eius dotam, contradotavimus ac pro predictis sex millibus et etiam pro predictis novem millibus ducatorum contradotam iuste et debite assignavimus : 1428/1429 CD
Frangepân I p . 221.
controversor, -oris m. qui dissensionem, discordiam, iurgium sim. excitat : Quum nonnulli controversores, sacro sanctae
orthodoxae fidei persequutores sese insultu, ausu temerario et
LEXICON LATINITATIS MEDII AEVI HUNGARIA .E
77
superstitiose veritati evangelicae opponentes vexilla perversitatis
contra totius cleri et ecclesiae statum fere erigendo insuiTexerant
conspirati: 1436 CD Hung. X/7 p. 811.
contubernalis, -is m. socius, popularis, familiaris, amicus:
Per Pothonem, tunc comitem Posoniensem, ipsum in possessionem eiusdem terrae fecimus introduci, qui ad metas elevandas
circumquaque quemdam suum contubernalem (var . 1208 CD
Hung. III/1 p . 466 : contubernarium), Gregorium nomine, destinavit : 1216 CD Hung. III/2 p. 475 ; cf Lexicon Latinitatis ...
Hungariae vol . II p . 384 1.41-56'.
contus, -i m. molendinum, ubi metalla contunduntur : 1 conturn, quod vulgo 'kolbe' dicitur in eadem aqua inferius sita (sic)
et ibidem Nyc<olaus> dictus Putner habet 1 contum pro 5 marcarum pagamenti : 1331 Györffy, Geogr.hist. I p. 456.
convalliculatus, -a, -um cavus : Mentum eius (sc. Beatae
Mariae Virginis) erat decens, . . . et erat convalliculatum per
medium secundum Epiphanium : PELB.TEM . Stell . p . 97`'.
corchio, -onis m. (nisi ad korchio pertinet) (korchio)
amphora, mensura capacitatis (?) : Singulos akones avene, singulos korchiones tritici de singulis integris mansionibus : 1358
Lex .Hung p . 11.
coriatorius, -a, -um qui coriatoris est : Socio artis coriatorie
mutuati sunt den . XIII 1/2 : 1517 Ivânyi, Eperjes szlm. p. 249.
corneus, -a, -um ex cornu factus : Scutum videlicet flaveum,
in quo duae tubae corneae sive buccinae venaticae in altum eriguntur: 15141? Ivânyi, Teleki p. 208.
correctibilis, -e castigans, obiurgans : Quia Stephanus ...
dominum nostrum Karolum . . . regem . . . delaudasset et Bazarab
Transalpinum sancte regie corone infidelem in preiudicium
regalis pietatis eo modo, ut ipsius domini regis potentia potentie
ipsius Bazarab non in aliquo posset contraire et equari, conlaudasset, predictum Stephanum . . . verbis correctibilibus de tali
prolatione verborum suorum Paulus arguisset : 1325 TSz 1964
p. 550.
corregina, -ae f (conregina) uxor regis, regni socia : Quod
possessiones .. . eidem ecclesie per dominum Belam, olym illustrem regem Ungarie, avum nostrum et dominam Mariam conreginam, consortem eiusdem ... essent donate : 1332 Kalâsz,
Szentgotthârd p. 122 .
78
IVAN BORONKAI - KORNÉL SZOVAK
corrigialis, -e corrigiis faciendis aptus : Item de centum corrigialibus pellibus seu alauciis vulgo 'gardwan' dictis quatuor
denarios exigant exactores : 1476 TBM XV p. 211 ; cf 1478
Teleki, Hunyadiak XII p . 69 : De centum cutibus seu alantiis
vulgo 'bakbeur' et 'gardovan' agnellinis vel caprinis.
corrigibilis, -e qui corrigi potest (transi .) : Excessus autem,
quos reperis per te corrigibiles, . .. corrigas et emendes, reliquos
vero tai facultatem officii excedentes ... tecum ad capitulum
portes partibus ibidem coadunatis discuciendos: a.1525 LtK
1972 p . 247.
corrigeus, -a, -um corrigiis praeditus (?) : Redas corrigeas
novas sirnulcum aliis attinentiis ad equos .. . abstulerunt : 1513
Hédervkry oklt. II p. 394.
cottatio, -onis f (a quota) (cotatio) actus librum votis musicis illustrandi : Casparo organiste pro cotatione libri in capella
Sancti Francisci existentis ex mandato dominorum dedimus fior.
I 1/2 : 1517 Ivdnyi, Györ p. 32.
crastinator, -oris In . qui litem in aliud tempus differt: Ipse
personaliter et non per procuratorem ac suum crastinatorem in
civitate nostra Budensi appareat: 1408 Zsigm .oklt. II, 6457.
craticulus, -i m. cratis : Item craticuli V: 1491 Dl 36 326.
Feci laborare duos craticulos ad duas fenestras celarai (sic):
1517 Aetas 1993/1 p. 59 ; cf Lexicon Latinitatis .. . Hungariae II
p. 419 1.37-54°.
crinizo, -are crinem alicuius vellere : Item Ladislaus Thekes
proposuit contra Petram Zitas per hune modum, ut ipsum litigiose in terram prostrasset et crines suos crudeliter traxisset ac
sanguinem misisset. Petrus vero negavit. Actor vero ... testes
produxit, hoc, quod ipsum ad terram tetigisset et crines suos
acriter traxisset, cum tribus testibus aprobavit, sed quad sibi
sanguinem misisset, testibus probare nequit, tarnen super hoc,
quod sanguinem non misisset, et non cruentasset, ipse idem
Petrus Zitas iuramentum fecit, quod ipse non fecisset, sed quod
actorem videlicet Ladislaurn ad terram prostravit et ipsum crinizavit, propter hoc eundem Petrurn Zitas contra actorem in sedecim marcis convict= fore commisimus : XV11° d. Dl 56 627.
critalus pro cultellus (?) : 1477 Balassa lt. p. 151.
cruciamentum, -i n. tormentum, cruciatus : Quod . .. Matheus
fideles hospites nostros de dicta civitate nostra acri
LEXICON LATINITATIS MEDII AEVI HUNGARIAE
79
cruciamento et hostili spolio prosequebatur (recte orig. : persequebatur) : 1326/1359 Juck, Vÿsady I p . 107 ; cf. Lexicon Latinitatis .. . Hungariae II p. 426 1.44' sqq.
cumulator, -oris m. qui (fenum falcatum) cumulat : Ad falcatores et cumulatores fenorum in Warkon simulcum victualibus
et sollicitatori<s> expensis repositi sunt fl . XIIII : 1497 Dl 56
291.
curriducus, -a, -um qui plaustrum v. raedam trahit : Item
habeo equos curriducos quatuor, ex quibus unum duceret ante
feretrum meum : 1504 Balassa lt. p. 171.
cursim adv. obiter, leviter, cito : Coepi pro temporis angustia
librum hunc ipsum cursim ac citis, ut aiunt, oculis lectitare:
1521 Mon .eccl. p. 26.
cursor, -oris m. qui in universitate Scripturam Sacram explicat (?) : Sacrarum litteralum cursor Parisiensis : 1490 Jakó,
Kolozsm. II p. 69.
D
damnalis, -e (dampnalis) damnandus, detestandus : 0 ingratitudinis dampnale vicium ! : 1422 Mon.Zagr. II p. 36.
debitoria, -ae f debitum : Cum nobili domina . . . pro quadam
debitoria per eandem dominam nobis tenenda convenimus in
quadraginta florenis novis : 1424 Regnum 1944-46 p. 44.
decea, -ae f vox incertae notionis, forsan loco 'disca' usitata : Tres deceas (ed. : !), una deaurata et due simplices : 1477
Balassa it. pp. 150-151.
decemlanceatus, -a, -um (adi. non nisi plur. m. usitatum)
(decem lanceati) qui deni militem unum lancea praeditum constituere debent : Ipsi existentes nobiles de numero nobilium
decemlanceatorum terre Scepusiensis : 1441 LtK 1930 p . 253.
Prout actenus ipsi more nobilium decem lanceatorum possessionem hucusque . . . habuissent : 1444 Csâky oklt p. 379 . Iacobus
de Edesfalva iudex nobilium decemlanceatorum in Scepus:
1487 Ibid. 1931 p . 45 . Comes Laurentius filius condam Petri de
Czanthafalwa, iudex nobilium decemlanceatorum in Scepus:
1498 Ibid. p. 49 . Georgius Themey de Hozelcz comes et iudex
nobilium districtus decemlanceatorum in comitatu Scepusiensi :
80
IVAN BORONKAI - KORNÉL SZOVAK
1507 Ibid. p. 50. Mathias Benczyk de Zenth Andras comes et
iudex nobilium decemlanceatorum in Scepus : 1524 Ibid. p. 54.
deceptorie adv. insidiose, dolose, fraudulenter: Quia nos et
multi alli dubitamus, utrum hostia sub castro Thorkw in ecclesia
Omnium Sanctorum in quoddam vitrum seu cristallum conclusa
sit vera, salutaris et miraculosa, an sit false, deceptorie, maliciose et inique procurata, . .. idcirco etc.: 1346 Dl 68 862.
decoctio, -onis f decoctum, decoctura : Item aquam decoctionis cinamomi habet 6 et aliis rebus pro 4-or vicibus den . 64:
1522 Dl 26 269.
decollectio, -onis
(decolleccio) actus aliquid colligendi:
Item pro decolleccione ulnarum exposui fior . II den. XXXX:
1508 Dl 32 632 fol . 3`.
deferratus, -a, -um ferro munitus : Item habeo currum unum
deferratum cum tectura panni rubei : 1504 Balassa lt . p. 171.
defunctorius, -a, -um ad fiunus pertinens, ubi exsequiae solvuntur : In cimiterio seu capella defunctoria ad latus ecclesie Beatorum Cosme et Damiani martirum fondate (sic) constructa ego
magister Nicolaus . . . facio . . . testamentum : 1522 Mon. eccl. p . 74.
delatrix, -cis femina, quae accusat : Ex quo autem testis
una mulieris in causam attracte persona vaga et delatrix cause
eiusdem fuerit, alia vero arnica et nurus, testimonium prebere
non voluerunt, sepefatam dominam .. . liberam pronuncciavimus:
1503 TT 1909 p . 175.
demento, -are occaecare, seducere, privare : Prima ratio
dicitur clementissime fatuitatis, quia vita carnalis brutalem reddit
hominem et dementat a ratione : PELB .TEM . Pom.sanct.hiem.
V, C.
demollio, -ire (a de et mollis) aliquid mollius reddere : Duarum domorum, ubi ferrum per folles demolliri consuevit, vulgo
'vosuereuhaz' appellatarum : 1392 Zsigm .oklt. I, 2461.
denariatus, -a, -um qui venditur pro denario ('?) : Quatuor
capones, duos denariatos de pane, de quolibet ligone denarium
unum cum medio pro tune currente : 1414 LtK 1927 p . 143.
deonustator, -oris m. qui plaustrum exonerat v . onera deponit: Onustatoribus et deonustatoribus frugum den . LXXV : 1510
DF 282 535 fol . 39` et passim .
f
f
LEXICON LATINITATIS MEDII AEVI HUNGARIAE
81
deplumbatio, -onis f (deplombacio) actus aliquid plumbo
claudendi : Regestrum super expensis Budensibus : ... Pro
deplombacione oliorum dedi den<arios> LV : 1520 Dl 47 396.
depresso, -are affligere, frangere : Videmus eciam, quod
caro impinguata et bene pasta debilior redditur ad labores, sed
<et ?> infirmitate carnis depressatur : PELB.TEM. Pom.sanct.
hiem . VIII, C.
desolatorius, -a, -um qui desolat : Quod . .. alias quasdam
possessiones ab olym desolatorie subiectas vastitati ... inter se
divisissent: 1341 Dl 66 623.
desultorius, -a, -um mobilis, levis, volubilis : Lubrica, fluxa
et desultoria sunt omnia fortunae munera : 1522 Veress, Matricula p. 471.
detrarchus, -a, -um (ex contaminatione forsan tigtapToq et
tETpcxpxrlç) quartus: Conspicit in celis mens prudens Ezechielis
/ quattuor obscuris animalia stare figuris, / prima leonina facies
et deutra bovina / trina hominem ostentat, aquilam detrarcha
retentat : Brev.Strig. p. 13`.
diffamia, -ae f actus diffamandi : Rex Dominicum pro diffamia et denigracione ipsorum personarum Ladislai et Nicolai . ..
in eolum homagiis, utputa in singulis quinquaginta marcis denariorum, pro indebita vero impetracione iurium possessionarioIum eorundem in emenda estimacionis ipsorum condemnavit:
1408 LtK 1925 p. 103.
disca, -ae f lanx, catillus : Item unum pelium (rette forsan:
pelvim), duas scutellas, undecim discas plumbeas eidem ecclesie pro missis, plebano lego unum linteamen: 1523 LtK 1925
p . 131 ; cf. Lexicon Latinitatis . .. Hungariae III p . 175 1.47a
sqq.
dissolutor, -oris m. qui dissolvit aliquid : Quamvis qua<e>dam fraternitas inter <nos et> magnificum Ladislaum . .. inhabita
<. . .> Deus fuit dissolutor huius rei, sed nunc < .. .> (textus valde
mutilatus et corruptus) : 1454 Roszner, Hciz jog p. 412.
diucitius (forsan ex contaminatione diu et diutius) : Iohannes
sponsus diucitius ubique locorum scrutando diligentius quesitus
reperiri nusquam valuisset : XIV" e". MKsz 1886 p. 56.
dodrans, -antis m. tres quartae : Stephanus ... Belam cecum,
patruelern suum ex testamento regem declaravit . Nam apertis
82
IVAN BORONKAI - KORNÉL SZOVAK
testamenti tabulis preter regni successionem ex dodrante (i .e.
trium quartarum partium) heres legitur ; quicquid supererat ex
legato, partim sacris edibus et pauperibus distribuitur : BONF.
II,6,143-144.
dolesco, -ere lugere, compati, miserari : Christiane religionis
vires effluere nos medullitus dolescentes . . . ipsum Nicolaum palatini m . . . in . .. regnum Francie permisimus: 1417 LtK 1992
p. 164.
domesticalis, -e de aetate puellarum : nuptiis matura, adulta:
Item Iohanni filia nostro maiori legimus C florenos ; item Ladislao filia nostro iuniori legimus C florenos ; item pro filia nostra
maiori Katherina legimus C florenos ; item pro filia nostra
iuniori Ursola legimus C florenos ; . . . item circa uxorem relinquimus C florenos ita, ut si nobis mors venerit, extunc predictos
florenos, quos iuvenibus relinquimus, eis dare non audeant, nisi
ad etatem viri pervenerint et virgines domesticalem : 1448 Dl 14
134.
donatrïx, -iris f quae donat, tribuit aliquid: Et secundum
Ambrosium in Exameron (ubi?) Luna est decor noctis, mater roris,
ministra humoris, donatrix maris : Serm.Quinqueeccl . p. 233.
dotalice adv. dotem ecclesiae cuidam donando : Claustro per
dictam dominam reginam, genitricem nostrani karissimam in
honorem Sancte et Intemerate Virginis Marie in Veteri Buda
pro religiosis dominabus sanctimonialibus ordinis Sancte Clare
virginis de novo constructo dotalice provisionem facientes : 1352
Dl 4320.
dragantum, -i n . Dracunculus vulgaris Schott (?) v. Iris
Pseudacorus L. (2) : Draganti lot . 5 den.6 : 1522 Dl 26 269; cf
Bartal, Glossarium p . 230.
duhna, -ae f (Slovac. : duchna ; Hung : dunyha) (dwhna) pulvinar, culcitra : Una dwhna: 1458 Lex.Hung. p. 161 . Unum pulvinar cum linteamine ac unam dwhnam : 1474 Ibid. Item media
pars pulvinarum, cussinorum et duhnarum et unum stratum
maius . . . puerorum et dicte domine Frusine sunt : 1477 Balassa
lt. p. 152 . Item media pars dictorum universorum pulvinariorum, cussinorum et duhnarum, necnon duo strata minora . . . ad
portion= . . . Ladislai cessissent : Ibid. p. 153 . Quod . . . castellani
res et bona . . . exponentis de curiis predictis, videlicet
LEXICON LATINITATIS MEDII AEVI HI NGARIAE
83
cyphos argenteos quatuor, vitra crystallina, duos lectos vulgo
'nozolya' cum pulvinaribus, supellectilibus, linteanlinibus et
cussinis ad eosdem lectos pertinentibus, . . . duhnas duas . ..
asportari . . . fecissent: 1493 Dl 20 035 ; cf. Lex.Hung. p . 161.
E
edictalis, -e edicto factus : Contra formam premissi decreti
nostri edictalis : 1410 Zsigm .oklt. II, 7792 ; cf Lexicon Latinitatis
Hungariae III p. 279 1.37a sqq.
efficatlo, -onis f (eficatio) efficacia (B 2) : Igitur vestra auctoritate filiam eiusdem P ., per mortem sic a suo dissolutam
sponso, alii nubere legitime [nubere] non <ob>stante eficatione
aliquali, permitatis : XlYme'. MKsz 1886 pp . 55-56 ; cf Lexicon
Latinitatis . . . Hungariae III p. 287 1.52b.
evulsio, -onis f. actus (oculos alicui) effodiendi : Per suspensiones, conbussiones, capitum pedumque et manuum ac alyorum
membrorum truncationes, oculorum evulsiones, necnon per quaslibet alyas congruas penas aliquem interficere : 1399 Zsigm.oklt.
I, 6094.
exactionatio, -onis f (exaccionacio) actus vectigalia ab aliquo exigendi : Item ipse Ulricus honestos homines exaccionavit,
deque exaccionacione nullus iuratorum penitus scivit, secundum quod originaliter in alio registro lucidius continetur : 1413
DF 239 348.
excombustlo, -onis f actus aliquid adustione expurgandi:
Item Dorninico seratori de excombustione caldarium XLIIII
den . : 1441 DF 282 530 fol . 3`.
excusatoria, -ae f litterae excusationem continentes : Excusatoria (inscriptio in libro formulas Ordinis Fratrum Minoruna
continenti) : a.1525 LtK 1972 p . 231.
exdecimatio, -onis f actus decimam solvendi : Quod absque
terragio supradicto nec in muneribus, nec in exdecimationibus
teneantur: 1308/XVIII Reg.Slov . I p . 247.
exhortatoria, -ae f. litterae exhortationem continentes : Exhortatorie Italorum (inscriptio in libro .formulas Ordinis Fratrum
Minorum continenti) : a.1525 LtK 1972 p . 229 . Exhortatoria ad
custodem : Ibid.
84
IVAN BORONKAI - KORNÉL SZOVAK
exigitio, -onis f (exigicio) exactio : Quod nos populos ... prepositi ... cum quadam agravamine aliquantulum expressos, scilicet cum exigicione de qualibus bracsacione cervisie unurn peccarium cervisie excepimus (cf inferius : ne eadem exaccio cervisie in nimium usum convertatur) : 1310 Reg.Slov. II p . 323.
expurgativus, -a, -um qui vim habet expurgandi (in imag):
Item reperitur quedam medicina expurgativa superfluitatis, hec
est pietatis contra infirmitatem avaricie temporalia superflua congregantis . Patet in multis medicinis, que faciunt purgationes et
expellunt superflua : PELB .TEM. Pom.sanct.aest. LXXVIII, D.
exstirpator, -oris m. (extirpator) qui aliquid exstirpat, abolet, delet, depellit (in imag) : Iacobus de Marchia, vicarius Bosnae, ordinis Fratrum Minorum indagator et extirpator haereticae
pravitatis per sanctitatem vestram ad regnum Hungariae destinatus, peragratis multis aliis ipsius regni partibus . .. iam pridem ad
banc . .. dioecesim cum suis fratribus applicuit : 1436 CD Hung.
X/7 p . 812.
extraeo, -ire foras ire ; transl.: edi, publicari: Quod . . . Osualdus huiusmodi census prefatarum duarum sedium de mandato . ..
Alberti regis exegisset et nil de eisdem patri ipsius exponentis,
sed omnino prelibato ... contulisse asseritur, lifteras etiam expeditorias superinde tune extraisse dinoscitur : 1476 Dl 63 260.
exuitio, -onis f (exvicio) can . : actus aliquem ab officio
exuendi v. destituendi : Processus nostros et sentencias . . . duximus continuandos seu continuandas, ac ad eiusdem domini . ..
abbatis dicte abbacie privacionem ipsiusque destitucionem,
deposicionem, exuicionem (ed . : exvicionem) et inhabilitacionein in nomine Domini decrevimus facere procedendum : 1418
CD Zichy VI p . 508; cf. Lexicon Latinitatis .. . Hungariae vol. III
p. 501 1 .39-45b .
F
fabricatorius, -a, -um ubi aliquid conficitur : Domorum
fabricatoriarum ferri : 1388 Zsigm .oklt. I, 530.
facies, -ei f iudicium, praesentia iudicis : lidem rebelles . .. a
facie nostra et sede nostra iudiciaria, non contenti de vestro
LEXICON LATINITATIS MEDII AEVI HUNGARIAE
85
huiusmodi iudicio, ad regiam de facto appellarunt maiestatem
ad terminum conpetentem : 1492 Acta Beatr. p. 263.
fissor, -oris m. (ffissor) qui lignum findit : Cuidam fissori
lignorum VIII den.: 1517 DF 282 535 fol . 106`. Fissoribus
lignorum VIII den . : Ibid. fol . 106".
folliculum, -i n. (foliculum) theca, capsa (?) : Item foliculorum serre 31 den . 9: 1522 Dl 26 269.
formularium -i n. liber formularum : Fateor . .. me recepisse
a venerabili magistro Petro de Chabrag . . . unum formularium
instrumentorum impressum, aliud formularium supplicationum
sacre penitentie : 1518 Ivânyi, Könyvkult. p. 27.
fraustractus, -us m. forsan pro fraudatus v. frustratus : Noverit vestre discretionis dominatio comitem P . . .. Iohannem . ..
sponsum pergirasse (sic) et nullum penitus inditium . . . eidem
suspicaci vel mortis indagasse, et ad propria sua spe fraustractibus (sic) redisse : XIV7QLl MKs'z 1886 p . 56.
fundicitus adv. omnino, plane (nisi vox ex contaminatione
funditus et radicitus orta est): Quod . . ..populi ... sic omnino et
fundicitus ipsum monasterium, domilium abbatem et fratres
monachos suos destruere et anichilare intenderent : 1350 Kalâsz,
Szentgotthe rd p . 154.
gustativus, -a, -um suavis saporis, appetentiam cibi excitans:
Quemadmodum ab unius arboris produccione radicali ramunculorum pluralitas diversorum diffunditur, inequalium fructuum
tarnen radice productorum ab eadem odor suavitatis (cf Gen . 8,
21 ; Ephes . 5, 2) non mutatur gustativus, licet unusquisque arboris germinate ramunculus fructus suos contineat separatim et
divisim: 1341 Dl 66 623.
Budapest
Ivan BORONKAI - Kornél SzovAK
Fly UP